Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER II., IN OBITUM M. VOLPHGANGI FUSII, SENATUI LIPSENSI a LIBELLIS.
Gregor Bersmann, Poemata 9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo te nobis Fusi invidere sorores,
Quae ducunt rapida fila severa manu.
Nempe tuam nullo morituram tempore famam
Norant, si vitae stamina longa darent.
Sic etiam vivis, fallit spes dira sorores:
Nec quae membra tegit, te quoque condit humus.
Ecce tuas viduata refert Res publica laudes,
Et gemit orba suo curia maesta patre.
Quem dederas, famae reddit tibi Musa nitorem,
Et sibi praesidium clamat abesse suum.
Nec minus est confusa tuo iam funere, quam cum
Mors Mecaenati lumnia clausit atrox.
Quo si iungi summis inferiora licet:
Istius in patrem veniam mox ipse doloris,
Atque tuas laudes quo licet ore canam.
Interea luctus quae plena Thalia peregit,
accipe pro meritis carmina pauca tuis.
O utinam grates alia tibi parte referrem,
Sed nunc officium sentiat urna pium.