# Poemata front.1.1-3

Gregor Bersmann, Poemata, front.1.1 to front.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.1

Compellaturo mihi te, Vir clarissime, in mentem veniebat versuum quorundam Euripidis,quibus Archelao respondisse scenicus ille philosophus perhibetur: … id est: Donare nolo pauper ipse diviti, Ne videar esse stolidus, aut dando petere. Non enim carere solet stultitiae reprehensione, qui de sua inopia aliorum. EPISTOLARUM locupletare studet copiam: et qui opulentis donando largitur aliquid, non donationem aut largitionem facere, sed iis, qui se mendicos profitentur mendicare callidius existimantur. Quid igitur me fiet, Posthi, qui (ut Nasonis huc accomodem versus,) mel Aristaeo, qui Baccho vina falerna, Triptolemo fruges, poma fero Alcinoo, id est, carminum tibi copia affluentissimo, versuum meorum exiguum offero munusculum, POETASTER ipse pauper et ieiunus, tibi Poetae luculento et copioso. Nisi me valde animus fallit, incurram profecto in aliquorum aculeos, vel ineptiae, vel saltem sinistrae libertatis criminatione. Verum enimvero, mi Posthi, ego non munere te afficere in praesentia constitui, missis ad te qualibuscumque; ingenii mei exercitiis: sed cum postulante ita consuetudine, cuius secundum Publicum gravissimum est imperium, ab initio quasi praefandum dum mihi esset aliquid, te potissimum delegi, apud quem animi mei cogitata expromerem liberius, et qui cum familiariter quasi garrirem. Qui enim est animi tui candor, quae benevolentiae erga me singularis affectio, prorsus mihi persuasum habeo, in optimam a te acceptum iri partem, quaecumque de studiis adolescentiae meae apud te exposuero. Ego me, Posthi, ab ineunte aetate optimarum artium disciplinis deditum fuisse, neque inficior, neque huius me cum Musis, id est, cum humanitate et doctrina commercii adeo paenitet, ut provecta iam non nihil aetate, in ista scholasticae humilitatis tenuitate atque obscuritate non conscendere malim. Quam si possim atque in promptu sit, nunc demum me quasi retexere, atque consectari incipiam vitae genus et splendidum magis et fructosum. Ceteros paenitet, qui vel ambitione turgidi, vel pecuniae cupiditate inescati, aliis quam sibi vivere malunt, id est, id est, ea amplecti studia, quibus in honorum et dignitatis fulgore, et rei lautae fortunarum splendore, noti nimis omnibus, ignoti moriantur sibi secundum Senecam: imminentibus praesertim, in ista quae ante oculos interque manus est fatali rerum omnium conversione, maioribus indies periculis vitae honoratae et negotiosae. Neqque vero est quod suspicitur aliquis, me aut solitudinem ac desertionem humanae societatis approbare, aut illorum improbare institutum, qui sapientiam suam, prudentiam, intelligentiamque ad rei publicae utilitatem, et vitae communitatem conferunt: sed illorum hoc a me non dictum sed responsum est insolentiae, qui litteras humaniores despiciunt, ut exiles nimis et humano generi parum utiles:

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
