Latin
Lines 1.1-1.6
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.1-6
Not analysed yet
Incipit prologus magistri Gregorii de mirabilibus quae Romae quondam fuerunt vel adhuc sunt et quorum vestigia vel praesens memoria hodieque manet.
Multo sociorum meorum rogatu et praecipue magistri Martini et domini Thomae et aliorum plurium delictissimorum meorum cogor quae apud Romam maiori admiratione digna didici, scripto assignare. Ceterum valde vereor parum conferenti relatione sacrum studium vestrum et lectionis divinae interpolare delicias, et aures summorum doctorum sermonibus assuetas rudi oratione offendere erubesco: quis enim deliciis assuetos convivas aridae et rusticanae cenae praesumat invitare? Hinc est quod cunctabundam manum operi promisso coactus impono, quoniam, dum incompositi sermonis mei nuditatem attendo, saepe sumpturus calamum mentem a proposito revoco. Sed vicit tandem apud me votum consodalium verecundiam meam, qui, ne veritati promissae obviarem, sumpto calamo in manu rudi et minus perita, opus promissum quo melius potui in hunc modum persolvi.
Explicit prologus.
Incipit narratio de mirabilibus urbis Romae quae vel arte magica vel humano labore sunt condita.
1. Vehementius igitur admirandam censeo totius urbis inspectionem, ubi tanta seges turrium, tot aedificia palatiorum, quot nulli hominum contigit enumerare. Quam cum primo a latere montis alonge vidissem, stupefactam mentem meam illud Caesarianum subiit, quod quondam victis Gallis cum Alpes supervolaret inquit, magnae
miratus moenia Romae:
"Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri? Pro qua pugnabitur urbe?
Dii melius," et cetera.
Paulo post: Ignavae manus liquere urbem, capacem turbae humani generis, si coiret, et Romam invocans, instar summi numinis eam appellat. Cuius incomprehensibilem decorem diu admirans deo apud me gratias egi, qui magnus in universa terra ibi opera hominum inaestimabili decore mirificavit. Nam licet tota Roma ruat, nil tamen integrum sibi potest aequiperari; unde quidam sic ait:
Par tibi, Roma, nihil, cum sis prope tota ruina:
Fracta docere potes, integra quanta fores.