Latin
1.17
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.17
Not analysed yet
5. Alia causa compositionis huius signi. Qui vero Quintum Quirinum dicunt, hanc causam assignant. Tempore quo Quintus Quirinus rem publicam rexit, in palatio Sallustiano terra magno hiatu dissiliit, unde ignis sulphureus et aer corruptus exivit, quibus orta gravissima pestilentia magnam partem Romanorum delevit. Cumque tabe morientium pestilentia cotidie sumeret incrementum, Phoebo consulto didicerunt quod numquam cessaret, nisi aliquis Romanorum se sponte hiatu praefato praecipitaret, praeferens salutem populi suae propriae saluti. Itaque quendam civem Romanorum, generosae quidem stirpis, set aetate et ignavia inutilem sibi et urbi vitam degentem, exoraverunt ut se victimam pro salute universae urbis faceret, ea quidem conditione, quod progeniem eius totam ditarent et in numero potentum susciperent. Qui id omnino renuens, respondit sibi nihil prodesse posteritatis gloriam suscipere si vivus regionem intraret tartaream. Deinde vero, cum in tota urbe nullum penitus invenirent qui ad ullam conventionem huiusmodi victimam vellet persolvere, Quintus Quirinus coram contione totius urbis sic ait: þSaepe in ancipiti casu bellorum pro re publica periculum subivi mortis. Nunc autem, cum nemo reperitur qui salutem populi sui praeferat propriae saluti, princeps ego orbis et urbis huius dominus paratus sum pro salute civium vivus tartareum ingredi aditum, idque coniugi meae et liberis et toti posteritati meae inconcusse servari volo, quod ignavis promissum est. þ Et ascenso equo coram cunctis alacer et intrepidus, tamquam convivium aditurus, se cursu veloci in aditum praefatum praecipitavit. Et protinus quaedam avis in specie cuculi inde exivit et ilico hiatus os suum compressit et omnis pestilentia abiit. Liberati itaque a tanta peste Romani ob summum beneficium memoriale ei statuerunt sempiternum. Cui equum, quia eo vectus pro cunctis mactatus est, adhibuerunt, avem vero, quae a specu exivit, inter aures equi statuerunt et nanum, qui cum uxore eius concubuit, pedibus equi supposuerunt.