# MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.18-21

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.), Lines 1.18-1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregorii-mirabilia-urbis-romae/magistri-gregorii-narratio-de-mirabilibus-urbis-romae-12th-13th-cent/1.18

6. De tertio signo aeneo. Tertium signum est imago Colossei, quam quidam statuam Solis existimant, alii Romae effigiem dicunt. De qua haec admodum miranda sunt, videlicet quomodo tanta moles fundi potuit vel quomodo erigi aut stare mirum est. Fuit enim longitudo eius, ut scriptum repperi, CXXVI pedum. Stabat autem haec imago tam immensae magnitudinis in insula Herodii super Colosseum, XV pedibus altior eminentioribus locis et urbe. In manu dextera sphaeram gerebat et in sinistra gladium: per sphaeram mundum et per gladium virtutem bellicam significabat, gladium autem ideo Romani sinistrae et sphaeram dextrae commiserunt, quia minoris virtutis est quaerere quam quaesita servare; unde quidam familiaris philosophiae sic ait:
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Quare non ob aliam causam firmiori parti commisere sphaeram et infirmiori gladium, nisi quia minori virtute orbem sibi subiugaverunt quam subiugatum servaverunt. Haec autem imago aenea tota auro imperiali deaurata per tenebras irradiabat. De qua longe ante omnia monstruosum fuit, quod continuo et equali motu cum sole circumferebatur, semper solari corpori faciem gerens oppositam: quare multi eam Solis imaginem credebant. Hanc dum Roma floruit quicumque Romam veniebat flexis genibus adorabat, Romae scilicet deferens honorem, cuius supplex venerabatur imaginem. Hanc autem statuam post destructionem omnium statuarum quae Romae fuerunt et deturpationem beatus Gregorius hoc modo destruxit. Cum tantam molem multa vi et gravi conamine non posset evertere, copiosum ignem idolo supponi iussit et sic immensum illud simulacrum in antiquum chaos et rudem materiam redegit. Ex quo tamen caput et manus dextera cum sphaera tanto superfuerunt incendio, quae nunc ante palatium domini papae duabus marmoreis erecta columnis mirandum spectaculum cunctis spectantibus exhibent. Nam cum horrendae magnitudinis sint, mira tamen laus artificis in his apparet. Nihil quippe habet perfecte pulcritudinis humanum caput vel manus, quod his ulla parte desit: miro enim modo ars fusilis in aere rigido molles mentitur capillos. Quod si quis defixis luminibus attentius inspexerit, moturo et locuturo simillimum videtur: nullum namque signum, ut aiunt, tanta cura vel impensis in urbe conditum fuit.

---

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirabilia1.html.
