# MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.22-23

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.), Lines 1.22-1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregorii-mirabilia-urbis-romae/magistri-gregorii-narratio-de-mirabilibus-urbis-romae-12th-13th-cent/1.22

7. De ridiculoso simulachro Priapi. Est etiam aliud aeneum simulacrum, valde ridiculosum, quod Priapum dicunt. Qui dimisso capite velut spinam calcatam educturus de pede, asperam lesionem patientis speciem representat. Cui si demisso capite velut quid agat exploraturus suspexeris, mirae magnitudinis virilia videbis.
8. De multitudine statuarum. Inter universa opera monstruosa quae Romae quondam fuerunt, magis miranda est multitudo statuarum quae 'Salvatio civium' dicebantur. Haec arte magica fuit consecratio statuarum omnium gentium quae Romano regno subiectae fuerunt. Nulla etenim gens sive regio subiecta fuit Romano imperio, cuius imago in quadam domo ad has consecrata non esset. Huius autem domus magna pars parietum adhuc restat et cryptae eius horridae et inaccessibiles apparent. In hac quondam domo praedictae imagines ex ordine stabant et quaelibet imago nomen gentis illius, cuius imaginem tenebat, in pectore scriptum habebat et tintinnabulum argenteum, quia omni metallo sonorius est, unaquaeque in collo gerebat, erantque sacerdotes die ac nocte semper vigilantes, qui eas custodiebant. Et si qua gens in rebellionem consurgere conabatur in imperium Romanorum, protinus statua illus movebatur et tintinnabulum in collo eius sonuit et statim scriptum nomen illius imaginis sacerdos principibus deportabat. Erat autem supra domum his imaginibus consecratam miles aeneus cum equo suo, semper concordans motui imaginis lanceamque apud illam gentem diregens, cuius imago movebatur. Hoc itaque non dubio indicio praemoniti, Romani principes sine mora exercitum ad rebellionem illius gentis reprimendam direxerunt, qui saepius hostes antequam arma et impedimenta paravissent praevenientens, facile et sine sanguine eos sibi subiugaverunt. Fertur autem in eadem domo ignem inextinguibilem fuisse. De hoc autem mirando opere artifex sciscitatus quam diu duraret, respondit illud duraturum donec virgo pareret. Dicunt autem ingenti ruina militem praefatum cum domo sua corruisse ea nocte, qua Christus natus fuit de Virgine, et lumen illud ficticium et magicum extinctum est iure, cum lux vera et sempiterna oriri cepisset. Credibile est et malignum hostem potentiam fallendi homines deseruisse, cum deus homo esse cepisset.

---

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirabilia1.html.
