Latin
Lines 1.24-1.28
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.24-28
Not analysed yet
9. De ferreo simulacro Belloforontis. Fuit etiam ingens miraculum Romae, ferreum simulacrum Belloforontis cum equo suo consistens in a�re, nec tamen ulla catena superius appensum nec inferius ullo stipite sustentatum. Set magnetes lapides arcus in volsura circumquaque habebantur et hinc et inde in assumptione proportionali trahebatur et sic in mensura equiperata constabat. Erat tamen existimatio ponderis huius circiter XV milia librarum ferri.
10. De balneo Bianei Apollinis. Est etiam valde mirandum balneum Bianei Appollinis quod Romae adhuc est. Hoc autem balneum Bianeus Apollo confectione quadam sulphuris et nigri salis et tartari arte miranda aeneo vase inclusa perfecit perfectasque termas cum una candela consecrationis incendit et perpetuo igne calentes effecit. Hoc quidem balneum ipse vidi et in eo manus lavi datoque pretio balneari renui ob foetorem odoris sulphurei.
11. De theatro in Heraclea. Theatrum autem admirabile in Heraclea de monte marmoreo inter monstruosa non pigebit referre. Quod quidem ita sculptum est, ut omnes cellulae mansionum et sedilia universa per girum et exitus omnes et antra ex uno solidoque lapide sculpta sint. Universum etiam hoc opus super VI cancros ex ipso monte sculptos innititur. Ubi nullus tam secrete aut solus aut cum alio loqui potest, quod omnes qui in circuitu sunt non audiant. Hactenus de eis quae maiore admiratione digna sunt diximus. 12. Nunc vero pauca subiciam de signis marmoreis, quae paene omnes a beato Gregorio aut deletae aut deturpatae sunt. Quarum unam propter eximiae pulcritudinis speciem primum referam. Haec autem imago a Romanis Veneri dedicata fuit in ea forma, in qua iuxta fabulam cum Iunone et Pallade Paridi in temerario examine dicitur Venus se nudam exhibuisse. Quam temerarius arbiter intuens inquit:
Iudicio nostro vincit utramque Venus.
Haec autem imago ex Pario marmore tam miro et inexplicabili perfecta est artificio, ut magis viva creatura videatur quam statua: erubescenti etenim nuditatem suam similis, faciem purpureo colore perfusam gerit. Videturque comminus aspicientibus in niveo ore imaginis sanguinem natare. Hanc autem propter mirandam speciem et nescio quam magicam persuasionem ter coactus sum revisere, cum ab hospitio meo duobus stadiis distaret. Non longe inde sunt equi marmorei mirandae magnitudinis et artificiosae compositionis. Hi autem, ut fertur, priorum compotistarum imagines fuerunt. Quibus ideo equi assignati sunt, quia velocis ingenii fuerunt.