# MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.29-32

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.), Lines 1.29-1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregorii-mirabilia-urbis-romae/magistri-gregorii-narratio-de-mirabilibus-urbis-romae-12th-13th-cent/1.29

13. Iuxta hos sub duabus fornicibus recubant duae seniorum imagines ex marmore, quarum utraque porrigitur in longitidinem XL pedum. Harum alteram Salomonis effigiem dicunt, alteram vero Liberi Patris imaginem asserunt. Sed qui Bacus dicitur viteam stipitem gerit in manu, qui vero Salomon appellatur sceptrum tenet in manu.
14. De palatio Cornutorum. Prope has est palatium Cornutorum, ampla quidem et altissima domus in qua quidem multae imagines sunt, sed omnes cornutae. Inter quas quaedam imago, quae longo ceteris maior est, Iupiter Arenosus dicitur, set alii, quibus magis credendum arbitror, dicunt Cornutos quandam familiam fuisse qui illud palatium aedificaverunt: hi autem in urbe viri magni et clari, quoniam in hostes et cives superbi fuerunt et feroces, et Cornuti sunt a civibus suis appellati.
15. De palatio Diocletiani. Palatium etiam Diocletiani praeterire non possum, ubi urbis opus habetur. Cuius amplissimam magnitudinem et artificiosissimam et admirabilem compositionem scribere non sufficio. Hoc autem tam spatiosae magnitudinis, quod illud in maiore parte diei exacte per totum visere non potui. Ubi tantae altitudinis columnas repperi, quod nemo lapillum usque ad capitale potest proicere. Quarum quamlibet, ut a cardinalibus accepi, centum viri vix per annum secare, polire atque perficere potuerunt. De quo loqui refuto, quoniam si verum dixero, veritati obviare videbor.
16. De templo Palladis. Templum etiam Palladis opus quondam insigne fuit. Set multo sudore Christicolarum deiectum et longo senio dirutum, cum totum deleri non possit, pars quae residua est horreum est cardinalium. Ibi magna congeries est fractarum effigierum: ibi etiam armata imago Palladis, adhuc super altissimam testudinem exstans, amisso capite truncata mirandum spectaculum intuentibus exhibet. Hoc idolum in maiore veneratione erat apud veteres Romanorum. Huic adducebantur Christicolae et quicumque flexis genibus Palladem non adorebat, diversis poenis vitam terminabat. Ad hoc idolum vel simulacrum Hippolitus cum familia sua adductus, quia illud neglexit, equis distractus martyrium subiit.

---

Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirabilia1.html.
