Latin
Lines 1.33-1.39
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.33-39
Not analysed yet
17. Palatium autem divi Augusti non praetereo. Haec quidem amplissima domus admodum excellebat, iuxta excellentiam conditoris Augusti. Haec autem domus tota marmorea pretiosam materiam et copiosam aedificandis ecclesiis quae Romae sunt praebuit. De qua quoniam parum restat, pauca dixisse sufficiat. Restat autem inde quaedam particula solii, ubi haec scripta repperi: Domus divi augusti clementissimi; qui cum esset dominus urbis et totius orbis, appellationem tamen domini omnino vitavit.
18. Iuxta hoc palatium est murus quidam ex latere coctili descendens a summis montibus. Qui immensis fornicibus aqueductum sustentat, per quem amnis a montanis fontibus per spatium unius dietae urbi illabitur. Qui aereis fistulis postmodum divisus universis palatiis quondam influebat. Fluvius etenim Tiberis, qui urbem perlabitur, equis utilis est, set hominibus inutilis et nocuus habetur. Quare a quattuor partibus urbis per artificiosos meatus Romani veteres aquas recentes venire fecerunt, quibus dum res publica floruit, quicquid libuit licuit. Iuxta murum aquaeductus, qui per Portam Asinariam descendit, est balneum Bianei Apollinis, quod una candela consecrationis semel accendit et perpetuo, ut praediximus, calentes effecit.
19. Prope hoc balneum est domus Aquilea et domus Frontoniana. Sed cui contigit universa palatia urbis Romae sermone prosequi, cum nemini, ut arbitror, universa videre contingat? Nunc itaque palatium Tiberianum, opus quidem mirandum et immensum, praetereo, Neronis etiam palatium et divi Nervae mirabile edificium et Octaviani palatium transeo. Septem etiam solia mirae artis et altitudinis sileo, unde, ut aiunt, Ovidius inquit:
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo.
20. De palatio LX imperatorum. Palatium etiam LX imperatorum describere quis poterit? Quod cum ex maiore parte lapsum sit, fertur tamen omnes Romanos huius temporis quod inde adhuc superest pro tota substantia sua non posse dissolvere.
21. De Pantheon. Pantheon autem brevi transitu praetereo, quod quondam erat idolium omnium deorum, immo demonum. Quae domus nunc dedicata ecclesia in honore omnium sanctorum Sancta Maria Rotunda vocatur, antonomasice quidem a prima et potiore parte, cum sit omnium sanctorum ecclesia. Haec quidem habet porticum spatiosam, multis et mirae altitudinis columnis marmoreis sustentatam. Ante quam conchae et vasa alia miranda de marmore porfirico et leones et cetera signa de eodem marmore usque in hodiernum diem perdurant. Huius domus latitudinem ipse mensus sum habetque spatium CCLXVI pedum in latitudine. Cuius quondam tectum deauratum fuit per totum, set immoderatus amor habendi et auri sacra fames Romani populi aurum abrasit et templum deorum suorum deturpavit. Qui ob inexplebilem cupiditatem, dum aurum sitivit et sitit, a nullo scelere manum retraxit aut retrahit.