Latin
Lines 1.45-1.48
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.45-48
Not analysed yet
Haec omnia et multa alia egregia facta Fabricii caelata sunt in praetaxata columna.
26. De arcu triumphali Scipionis. Est etiam ibi arcus triumphalis Scipionis, qui sibi perempto Hannibale a Romanis est conditus. Hic cum durissimo hoste Romanorum Hannibale equo certamine dimicavit et Hannibalem vinci primus spem Romanis tribuit. Habuitque Hannibal domesticum demonem, qui illum cum Scipione monuit pacem facere. Inde datis indutiis ut sepelirentur interfecti, sanctito foedere per triduum, Hannibal colloquium singulare habuit cum Scipione. Cum autem convenissent die quarto, duo mire magnitudinis canes ad locum colloquii Hannibalem sunt secuti. Quod cum Scipio novisset, ad colloquium venire noluit. Deinde inito prelio graviter utrimque dimicatum est et coactus est Hannibal de castris suis confugere. Sequenti autem die gravissimo victus certamine ad Lircum regem confugit. Cum quo iterum victus Hannibal a Scipione, cum se videret non posse evadere, hausto veneno quod gestabat in anulo, dormiendo obiit. Liberati itaque a gravissimo hoste Romani, quem usque hodie detestantur et odiunt, victori Scipioni arcum hunc triumphalem maximo sumptu statuerunt, in quo omnia supradicta et plura sculpta sunt.
27. De pyramidibus id est sepulcris potentum. Nunc autem de pyramidibus pauca subiciam. Sunt autem pyramides sepulcra potentum, mirae magnitudinis et altitudinis, in summitate acutae, figuram hemiconoidis referentes. Quarum prima quam vidi Romuli est. Hanc autem, ante castellum Crescentii sitam prope ecclesiam beati Petri, peregrini mentiuntur fuisse acervum segetis Petri apostoli, quam cum Nero sibi rapuisset, in lapideum collem pristinae quantitatis fuisse conversam. Quod omnino frivolum est, quo peregrini multum abundant. Habet autem pyramis quaelibet concham marmoream undique celatam infra se clausam, in qua corpus defuncti sepelitur.
28. De pyramide Augusti. Vidi etiam pyramidem Augusti prope Portam Latinam ex quadris lapidibus ferro compactis constructam, unde adhuc nulla vetustas lapidem unum divellere potuit.