Latin
Lines 1.57-1.62
Gregorii Mirabilia Urbis Romae, MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE (12th/13th cent.) 1.57-62
Not analysed yet
30. De pharo Alexandrino. Ingens etiam miraculum est pharum Alexandrinum, quomodo super IIII cancros vitreos in mare fundatum est, videlicet quomodo tam magni cancri ex vitro fieri potuerunt et quomodo in mare portati et non fracti et quomodo cementicia fundamenta sub aquis cancris supposita durare possunt. Est etiam valde mirandum, quomodo sub aqua durare potest cementum et quare cancri non frangantur in mari et quare non lubricat sub tanto pondere cementi fundamentum, quod magnum mirum est. Sed dicit Isidorus pulverem quendam huius naturae esse, quod aqua mixtum si soli aut igni apponitur, in pristinum pulverem redigitur, si vero aqua mergatur, solidatur et lapidescit. Set non est huius operis causas aperire mirabilium.
31. Colosseum autem, palatium Titi et Vespasiani, transeo. Quis enim artificiosam compositionem eius et magnitudinem sermone exequi poterit? Iuxta hoc palatium est imago suis, quam Aeneas fetam iuxta vaticinium Priamidis Heleni legitur reperisse, signum videlicet civitatis eo loco aedificandae, quam fata sibi dederant orbi toto imperaturam. De hoc signo Virgilius sic ait:
inverta sub ilicibus sus
alba solo recubans, albi circum ubera nati.
Est autem hoc signum ex Pario marmore candidissimo mira arte perfecto reptantque circum ubera eius nati numero XXX.
32. In porticu etiam ante hiemale palatium domini papae est imago aenea illius lupae, quae dicitur Remum et Romulum aluisse. Sed hoc quidem fabulosum est. Nam Lupa quaedam mulier eximiae pulchritudinis antiquitus Romae fuit. Haec Remum et Romulum in Tiberi proiectos invenit et pro suis aluit. Quae ideo Lupa dicta est, quoniam pulchritudine sua et illecebris suis homines in amorem suum rapiebat. Haec autem lupa aenea arieti aeneo insidiatur, qui ante palatium praefatum aquam abluendis manibus ore emittit. Lupa etiam quondam singulis mammis aquam abluendis manibus emittebat, sed nunc fractis pedibus a loco suo divulsa est.