# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1016-1026

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1016 to 1.1.1026. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1016

Clericus peregrinus, qui iurat se ordinatum, nisi aliter probet, in illo ordine non suscipietur, nec ad superiores promovebitur. Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae. Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de maior. et obed. I. 33.]) Consuluit nos iterum tua fraternitas, utrum clericos ad te sine suorum ordinatorum literis venientes, et offerentes praestare corporaliter iuramentum, quod sint in quovis ecclesiasticorum ordinum constituti, debeas ad superiores ordines promovere. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi de ipsorum ordinatione canonica per idonea tibi constiterit argumenta, eos nec in illis suscipere, nec ad maiores debes ordines promovere, praesertim antequam conversatio eorum fuerit approbata. [Edoceri quoque etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.] CAP. III. Peregrinus, de cuius ordinatione non constat, non permittitur celebrare in publico, sed in occulto sic. Idem Patriarchae Hierosolymitano. Tuae fraternitatis discretio postulavit per sedem apostolicam edoceri, Utrum clericos illos, qui ad partes Hierosolymitanas sine commendatitiis literis veniunt, permittere debeas celebrare divina, quum plerique illorum, de quorum canonica ordinatione non constat, statim ut veniunt, praesumunt, non expetita licentia, celebrare? Nos autem tuam in Domino sollicitudinem commendantes super primo articulo Respondemus, quod, nisi legitime tibi constiterit, sive per literas sive per testes, de illorum ordinatione canonica, qui penitus sunt ignoti, non debes ipsos permittere in tuis plebibus celebrare; sed si forsitan eorum aliqui secreto ex devotione celebrare voluerint, poteris sustinere. [Super secundo etc. cf. c. 3. de apostatis V. 9. Dat. Romae ap. S. Petrum II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.] CAP. IV. Inferiores praelati sine dioecesanorum consensu, in ecclesiis suis peregrinos non possunt instituere. Honorius III. Regino Episcopo. Te nobis proponente didicimus, quod quidam praelati ecclesiarum tuae iurisdictionis in ecclesiis sibi commissis sine conscientia tua et assensu clericos de alienis episcopatibus instituere non verentur. Attendentes igitur, id eis nulla ratione licere, quum sit honestati contrarium et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si qui clerici de alienis episcopatibus in ecclesiis tuae iurisdictionis sine conscientia et assensu tuo sunt vel fuerint in posterum instituti, tibi licet eos exinde auctoritate nostra appellatione postposita removere, nisi aliquos ex iis ex dispensatione in eisdem ecclesiis duxeris dimittendos.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
