Latin
1.1.1027 to 1.1.1039
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1027-1039
Not analysed yet
TITULUS XXIII. DE OFFICIO ARCHIDIACONI. CAP. I. Ponit quae spectant ad officium archidiaconi. Ex libro Romani ordinis. Ut archidiaconus post episcopum sciat se vicarium esse eius in omnibus, et omnem curam in clero, tam in urbe positorum, quam eorum, qui per parochias habitare noscuntur, ad se pertinere; sive de eorum conversatione, sive de honore et restauratione ecclesiarum, sive doctrina ecclesiasticorum vel ceterarum rerum studio, et delinquentium rationem coram Deo redditurus est. Et ut de tertio in tertium anum, si episcopus non potest, parochiam universam circumeat, et cuncta, quae emendatione indigent, ad vicem sui episcopi corrigat et emendet. CAP. II. Non summatur, sed ponit quaedam, quae spectant ad officium archidiaconi. Ex concilio Toletano. Officium vero archidiaconi est, evangelium quando voluerit legere, vel alicui de diaconis praecipere, et quando episcopus missam canit, ad iussionem illius induant se Levitae vestimentis sacris, qualiter cum pontifice ad missam procedant; omnem querimoniam seu causam vel iustitiam presbyterorum, vel diaconorum, vel subdiaconorum ipse debet deliberare, ordinare et facere. Ideo vero strenuus, providus, cautus, vicem sui episcopi agens, episcopii totius curam habeat, et §1. Omne ecclesiasticum officium providendo, lectiones aut responsoria in matrice ecclesia dare debet, et auscultare, in tantum, ut nullus evangelium, aut epistolam, aut responsoria, vel quamlibet in ecclesia lectionem legat vel cantet, donec ante ipsum legat vel cantet, et auscultetur ab ipso. §2. Acolythos quoque ipse ordinet, quis eorum candelabra, quis thuribulum deferre quisve minorum in ecclesia aliqua officia agere debeat. CAP. III. Custodia vasorum ecclesiae spectat ad archidiaconum. Gregorius III. Archidiacono Salonitano. Ea, quae nobis contra vos tu et episcopus tuus direxistis scripta, doluimus agnoscentes eo, quod inter vos nihil caritas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus, et, si illic potest superante gratia causa vestri scandali definire, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita inter vos discordia partes suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam, ut omnia subtili ratione perpensa constituere quae visa fuerint partibus debeamus. Scire vero te volumus, quod a te districte quaesituri sumus, quia vel propriae ecclesiae, vel ea, quae de diversis ecclesiis cimilia sunt collecta, non sub omni sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cuiusquam fraude deperiit, tu in hoc reatu adstringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius deputaris.