Latin
1.1.1054 to 1.1.1060
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1054-1060
Not analysed yet
Innocentius III. Ad haec non dicimus (Et infra:) §1. Sane consuluit nos tuae fraternitatis devotio, quid ad officium archidiaconi debeat pertinere, et in quibus per ipsum cura episcopalis sollicitudinis debeat relevari. Et nos, prout possumus, respondemus, quod archidiaconus secundum statuta B. Isidori imperat subdiaconibus et Levitis; parochiarum sollicitudo et earum ordinatio ad ipsum pertinet, et audire debet iurgia singulorum. §2. Archipresbyteri autem, qui a pluribus decani nuncupantur, eius iurisdictioni se noverint subiacere. §3. Secundum vero Romani ordinis constitutionem maior post episcopum et ipsius episcopi vicarius reperitur, omnem sollicitudinem et curam tam in clericis quam in ecclesiis eorum, prout melius secundum Deum poterit, impendendo, quum super his sit redditurus rationem in districti examinis iudicio. §4. Item in epistola B. Clementis Papae praedecessoris nostri oculus episcopi archidiaconus appellatur, ut loco episcopi per episcopatum prospiciens, quae corrigenda viderit corrigat et emendet, nisi adeo fuerint ardua negotia, quod absque maioris sui praesentia nequeant terminari. §5. In quadam vero nostra constitutione iam alia vice nos meminimus expressisse, quod institutio corporalis tam super beneficiis quam etiam dignitatibus ad ipsum debeat pertinere, examinatio etiam clericorum, si fuerint ad sacros ordines promovendi; et hoc idem in collationibus beneficiorum credimus observandum, ut qui beneficiis ecclesiasticis praeficiendi fuerint a suo prius examinentur archidiacono, et per ipsum postmodum episcopo praesententur. §6. Subsequenter postea quaesivisti, utrum decani rurales, qui pro tempore statuuntur, ad mandatum tuum solum, vel archidiaconi, vel etiam utriusque institui debeant vel destitui, si fuerint amovendi. Ad hoc breviter respondemus, quod, quum iuxta imperialis sanctionis auctoritatem ab omnibus quod omnes tangit approbari debeat, et quum commune eorum decanus officium exerceat, communiter est eligendus, vel etiam amovendus. CAP. VIII. Archidiaconus non dat commendatitias ad ordines. Idem. Significasti (Et infra:) Interdicas autem archidiacono tuo, ne sine conscientia tua et auctoritate literas suas promovendis concedat, et eis etiam districte prohibeas, ne ad ordines taliter audeant convolare. Qui si contra prohibitionem tuam venire praesumpserint, exsecutionem eis ordinum susceptorum totaliter interdicas. [Dat. Lat. XV. Kal. Oct. 1199.] CAP. IX.