# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1061-1067

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1061 to 1.1.1067. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1061

Archidiaconus examinat et praesentat ordinandos, et ponit praelatos in sede. Idem. Ut nostrum (Et infra:) [(cf. c. un. ut. eccl. ben. III. 12.) Quia vero maiorum excessus maiori debent severitate puniri, quum iuxta divinae legis oraculum sacerdos, si unctus est, peccaverit, faciet delinquere populum, quod inhoneste super retentione proventuum praesumpsisti de communi fratrum nostrorum consilio irritavimus, et in poenam praesumptionis huiusmodi, ut in eo puniaris, in quo peccaveras, a collatione dignitatis vel ecclesiastici beneficii, quod ad tuam donationem in tua primo vacabit ecclesia, censuimus suspendendum. Ceterum quia divina docente scriptura didicimus, quod melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium, quantumcunque voluerimus aut vellemus, si salva possemus iustitia (contra quam non iudicamus nos posse, quum simus in sede iustitiae constituti), praefatam cancellariam praedicto subdiacono nostro conferri, saepedictum tamen H. de Lamp. non invenimus ita culpabilem, ut eum exigente iustitia ipsa cancellaria privare possimus, quum, etsi parentes eius simplicitate deliquerint, nihil tamen pro ea dantes aut etiam promittentes, ipse tamen investituram cancellariae sicut verus canonicus, et cui ratione canonicatus non poterat opponi de iure defectus, sine pactione qualibet et conventione recepit.] Nec [etiam] fuit sufficienter probatum, quod cancellarius ex officio suo exerceat spiritualia memorata, quum ea potius de iure communi ad archidiaconi spectent officium, repraesentare videlicet ordinandos episcopo, et illos examinare, ponere abbates et abbatissas in sede. [Quae quum probatum sit etc. Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.] CAP. X. Archidiaconi in monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis vel specialis consuetudo. Honorius III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S. Stephani Trecensis. Dilecto filio (Et infra:) Ad petitionem archidiaconi Senonensis conquerentis, quod abbas et conventus monasterii sancti Petri Vivi Senonensis procurationem annuam et quaedam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhiberi sibi contra iustitiam denegabant, abbati sancti Crispini et collegis eius dedimus in mandatis, ut audirent causam huiusmodi et fine debito terminarent. Coram quibus petiit praedictus archidiaconus, ut, quum idem monasterium infra metas sui archidiaconatus sit situm, praefati abbas et monachi sibi obedirent in his, quae pertinent ad iurisdictionem, correctionem, reconciliationem et visitationem, ad ius, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut coram se conquerentibus responderent, ac starent iuri, et iustas eius sententias observarent; citati etiam venirent ad eius praesentiam, et eius mandata honesta et sancta secundum Deum, de correctione excessuum, et aliis, quae archidiaconi solent et possunt rationabiliter iniungere, audituri et salva sua regula et abbatis sui debita obedientia servaturi. Petiit insuper, ne de cetero facerent aliquos de Senonensi baillivia eo praetermisso coram officiali Senonensis archiepiscopi conveniri, asserens, illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram officiali praedicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum, ac familiae suae causis duntaxat exceptis. Lite igitur super praemissis coram praefatis iudicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem iudices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra praesentia constitutis, nos attendentes, eorum consuetudines esse super archidiaconorum iurisdictione diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua in abbatiis Senonensibus ordinis praefati monasterii utitur archidiaconus Senonensis, finalem habere nequivimus in huiusmodi questione processum. Volentes autem, ut eidem quaestioni finis debitus imponatur, causam ipsam vobis de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu duximus committendam. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus per maiores ecclesiae Senonensis canonicos, qui habere debent de huiusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his sollicite veritatem inquiratis, et, nisi vobis infra tres menses post primae citationis edictum constiterit per eosdem, praefatum archidiaconum vel praedecessores ipsius de pacifica sic obtenta consuetudine iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in huiusmodi abbatiis hactenus habuisse, praefatum monasterium ab eius impetitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero vobis constiterit per canonicos eosdem, ipsum archidiaconum vel eius praedecessores de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis huiusmodi abbatiis, eandem iurisdictionem duntaxat adiudicantes eidem, in monasterio supradicto quam ipsum vel praedecessores suos in monasterio ipso vel in eisdem abbatiis habuisse constiterit, super aliis perpetuum ei silentium imponatis, in praedictis omnibus sublato appellationis obstaculo processuri.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
