# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1081-1095

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1081 to 1.1.1095. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1081

CAP. IV. Archipresbyter ruralis presbyterorum et laicorum plebaniae suae curam gerit: contra decretum tamen episcopi nihil ordinare potest. Idem ex synodo Ravennae habita. Ut singulae plebes archipresbyterum habeant; propter assiduam erga populum Dei curam, singulis plebibus archipresbyteros praeesse volumus, qui non solum imperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam iugi circumspectione custodiant, et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renunciet. § 1. Nec contendat episcopus, non egere plebem archipresbytero, quasi ipse eam gubernare valeat, quia, etsi valde idoneus sit, decet tamen, ut sua onera partiatur, et sicut ipse matrici ecclesiae praeest, ita archipresbyteri praesint plebibus, ut in nullo titubet ecclesiastica sollicitudo. Cuncta tamen referant ad episcopum, nec aliquid contra eius decretum ordinare praesumant. TITULUS XXV. DE OFFICIO PRIMICERII. CAP. UN. Ponit ea, quae spectant ad officium primicerii. Anton. de Butr. Idem ex libro Romani ordinis. Ut primicerius sciat, se esse sub archidiacono, sicut et archipresbyter, et ad eius curam specialiter pertinere, ut praesit in docendo diaconis, vel reliquis gradibus ecclesiasticis in ordine positis, ut ipse disciplinae et custodiae insistat, sicut pro animabus eorum coram Deo rationem est redditurus, et ut ipse diaconibus donet lectiones, quae ad nocturna officia clericorum pertinent, et de singulis studium habeat, ut in quacunque re capacem sensum habuerit, absque ulla vacet negligentia [ab eo] aut a quo ipse iusserit, instruantur. TITULUS XXVI. DE OFFICIO SACRISTAE. CAP. UN. Ex concilio Toletano. Ut sciat se sacrista subiectum archidiacono, et ad eius curam pertinere custodiam sacrorum vasorum, vestimentorum ecclesiasticorum seu totius thesauri ecclesiastici, nec non quae ad luminaria pertinent, sive in cera, sive in oleo, [sive ad distributionem sacri chrismatis.] TITULUS XXVII. DE OFFICIO CUSTODIS. CAP. I.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
