# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1107-1121

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1107 to 1.1.1121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1107

Ad audientiam nostram pervenit, quod G. presbyter monachos de Rameseia et Thomam clericum suum petendo vicariam [suam] ecclesiae de Burnel, a qua viginti annis retrocessit, in diversis postea ecclesiis personatum adeptus, multipliciter vexare ac fatigare praesumit. Quia igitur non est canonicum, ut qui curam animarum in diversis habet ecclesiis vicarius in alienis exsistat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate plenius inquisita, si ita est, praedictum presbyterum a petitione supradictae vicariae desistere appellatione et occasione remotis districtius compellatis, non obstantibus literis si quas tacita veritate per nuntium a nobis impetravit. Exstirpari etenim debent, quae de avaritae radice procedunt, et canonum contraria sunt rationi vel sanctioni. CAP. II. Plures vicarias quis habere non potest. Idem Eliensi Episcopo. Provideas [autem] attentius, ne in episcopatu tuo patiaris aliquem plures vicarias habere, quia, quum vicarii teneantur personis et ecclesiis deservire, alienum est ab ordine iuris, ut vicariam quis habeat praeter unam. CAP. III. Perpetuus vicarius per episcopum institutus per rectorem removeri, vel portione sua fraudari non potest. Idem Vintoniensi Episcopo. Ad haec si persona alicuius ecclesiae vicario, quem in eadem ecclesia instituit, de assensu et auctoritate dioecesani episcopi certam assignaverit portionem, is, qui persona illa defuncta in personatum illius substituitur ecclesiae, non potest eundem vicarium ab ecclesia removere, vel assignatam sibi minuere portionem, nisi aliquid committat, propter quod per iudicem in vicaria sit vel beneficio condemnandus. CAP. IV. Vicarius non potest substituere vicarium. Idem Norwicensi Episcopo. Clericos [autem vel] in presbyteratu, vel in aliis inferioribus ordinibus constitutos, in vicariis ecclesiarum, quas adepti sunt, alios sibi substituere non permittas, quum id satis sit absonum et absurdum, et omni rationi contrarium. CAP. V. Vicarius Papae in urbe iurisdictionem habet, non extra urbem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
