# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.116-123

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.116 to 1.1.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.116

CAP. XIII. Rescriptum, quo scribitur pluribus cum clausula: "Quod si non omnes etc." intelligitur tam de impotentia facti, quam iuris. Coelestinus III. Sciscitatus es a nobis petitorio destinato, de qua impotentia illud intelligatur, quod in literis nostris saepe consuevit apponi, ut si duo vel tres, vel etiam plures, quibus literae diriguntur, ipsis exsequendis simul interesse nequiverint, unus aut plures eorum, quibus scribitur, nihilominus exsequantur. Nos vero in hoc ita sentimus, quod tam de iure quam de facto illa impotentia censeatur. De iure, si aliquem illorum, quibus literae diriguntur, servum, vel infamem aut alio legitimo impedimento detentum esse constiterit; de facto, si constiterit, eum casu mortis occumbere, aut inevitabilis necessitatis articulo impediri, quo minus valeat interesse; dummodo is, qui pro necessitate praesens esse non potest, collegis suis canonice excusationem suam curet, si poterit, destinare, ut alii coniudices vel exsecutores nihilominus ad consummationem iniuncti mandati procedant. Nec ille, qui tantummodo non vult interesse, hac impossibilitatis interpretatione valet aliquatenus excusari, nisi forte sic in rescripto habeatur expressum, si non omnes interfuerint, vel simul nequiverint aut noluerint interesse. CAP. XIV. In quaestione revocationis rescriptorum recurritur ad arbitros, si iudices in cognitione sibi non deferant, nec invicem concordent. H. d. usque ad § Quoniam. � (Quoniam etc.:) Per generalem clausulam positam in rescripto delegatus ante expressionem personarum vel rerum iurisdictionem habet in habitu, et non in actu. Et speciales literae derogant literis generalibus super non specificatis in eis, quamquam de illis nullam faciant mentionem. Abb. Innocentius III. Eliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Praeterea quaesivisti, quando de revocatione literarum ambigitur, utrum iudices priores, an posteriores cognoscere debeant, et utrum per secundas sint primae literae revocatae? Ad quod tibi respondemus, quod, nisi posteriores prioribus, vel e converso duxerint deferendum, simul utrique cognoscant, et, si forte nequiverint simul in unam sententiam concordare, quamvis plures sint ex una parte quam ex altera, per arbitros communiter electos a partibus huiusmodi concertatio sopiatur. Quoniam autem sub huiusmodi forma, videlicet: "Causam, quam talis adversus talem, et quosdam alios super hoc, et quibusdam aliis se habere proponit, tibi duximus committendam," a nobis multotiens literae impetrantur, et sollicite quaesivisti, an iudex ex delegatione huiusmodi ante personarum vel rerum expressionem super personis vel rebus exprimendis habeat potestatem, adiiciens, utrum, si antequam personae vel res expressae fuerint nominatim, super non expressis in commissione priori, sed generaliter comprehensis speciales literae, quae de priori commissione nullam faciant mentionem, ad alios iudices a sede apostolica emanaverint, eundem vigorem debeant obtinere? Nos igitur ad haec duo taliter respondemus, quod, quum generali per speciale procul dubio derogetur, iurisdictio per generales literas attributa, per speciales, quantum ad ea, quae specialiter exprimuntur, penitus enervatur, licet de prioribus non faciant mentionem. Unde superflua relinquitur prima quaestio; etsi merito dici possit, quod, donec iurisdictio revocetur, eam super rerum vel personarum articulis exprimendis obtinet delegatus; sed antequam exprimantur personae vel res, delegatus nequit iurisdictionem huiusmodi exercere. [Quia vero etc. (cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. 1204.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
