Latin
1.1.1165 to 1.1.1172
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1165-1172
Not analysed yet
CAP. X. Reo absente non per contumaciam, delegatus datus etiam ad diem, non restituet actorem, licet possessionem et deiectionem probare volentem. Idem Abbati sancti Albini. Consultationibus singalorum ex ministerio susceptae servitutis cogimur respondere, ut, si quid dubietatis vel quaestionis in mente alicuius emerserit, ab ecclesia Romana solvatur, quae inter alias disponente Domino meruit obtinere principatum. Quaesitum est a nobis siquidem, utrum, si aliquis ecclesia vel possessione qualibet se asseverans absque iudicio et causa rationabili spoliatum, et a nobis ad iudices literas obtinuerit, ut infra certum tempus restituatur sibi possessio, si constiterit iudici, eum esse taliter spoliatum, possessio debeat ei restitui, quum is, qui tenet ecclesiam vel possessionem, quam ipse requirit, antequam de literis ipsis aliqua mentio fieret, studiorum vel peregrinationis, vel alia huiusmodi causa se absentaverit, nec infra tempus praefixum iudici possit suam praesentiam exhibere? Super quo utique inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nec potest, nec debet restitutionem habere, quamvis paratus sit coram iudice delegato testibus idoneis possessionem et deiectionem suam probare, nisi is, qui possidet, se per contumaciam absentasset. Si autem iudex usque ad reditum eius qui possidet, terminum prorogaverit, exspirat iurisdictio sua, quia sine consensu utriusque non licet iudici terminum prorogare aliquatenus praefixum a delegante. [De cetero etc. cf. c. 19. de iure patr. III. 38.] CAP. XI. Delegatus Papae in causa sibi commissa iurisdictionem habet super ordinarium et quemcunque maiorem. Idem Carnotensi Episcopo. Sane quia nos inprimis consulere voluisti, qualiter a nobis iudex delegatus episcopum, qui ei non subest, ad aliquid faciendum vel dandum compellere debeat, quum causam, quae inter episcopum et clericum vel laicum vertitur, de mandato nostro suscipit terminandam, id Tuae quaestioni duximus respondendum, quod iudex a nobis delegatus vices nostras gerit, unde in causa illa superior est, et maior illis, quorum causam suscepit terminandam. Ideoque, si episcopus vel alia persona, quae non sit de iurisdictione illius, in causa, quam ei delegamus, rebellis aut contumax fuerit, secundum qualitatem vel quantitatem facti poterit vel interdicti vel suspensionis sententia a iudice delegato compelli ita, quod iudex, secundum negotii qualitatem temperate procedens, episcopo vel ingressum ecclesiae, vel sacerdotale officium interdicat, aut etiam terram illius, quae ad iurisdictionem suam pertinet specialiter, interdicto supponat. [De testibus etc. cf. c. 5. de test. cog. (2, 14.) in Comp. I.]