# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1173-1184

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1173 to 1.1.1184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1173

CAP. XII. Si primus impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum vacat, debetur primo, et non secundo. H. d. et est notabilis decisio. Idem Eboracensi Archiepiscopo et Episcopo Conventrensi. Ex parte N. capellani nobis innotuit, quod, quum ad te, frater Conventrensis, nostras literas impetraverit, ut ei archidiaconatum, quem in ecclesia tua primo vacare contingeret, assignares, R. adversarius eius alias ad te, frater Eboracensis, literas, sicut dicitur, impetravit, nulla de prioribus habita mentione, ut, si avunculus suus archidiaconatum, quem habebat in ecclesia eadem, vellet omnino dimittere, ipsum ei faceres assignari. Quoniam igitur, si memores fuissemus, nos pro praedicto N. literas nostras, sicut praediximus, direxisse, pro adversario eius nullatenus scripsissemus, nolentes literas nostras, quas pro eodem N. misimus, occasione hac effectu carere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo, mandamus, quatenus praefato N. archidiaconatum ipsius ecclesiae, si vacat, non obstantibus posterioribus literis assignetis. CAP. XIII. Ubi contraria voluntas Papae non apparet, delegatus iuris formam servare debet, et rationabiles exceptiones admittere. Ioan. Andr. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Ex parte tua quaesitum est a nobis, utrum, quum causam aliquam sub certa forma committimus, iudices delegati ita formam sibi commissam debeant sequi, quod rationabiles exceptiones non admittant? Super quo Quaestioni tuae taliter respondemus, quod, et si quando iudici delegato expediat formam sibi statutam servare, debet tamen rationabiles exceptiones admittere, et in causa iuxta iuris aequitatem procedere, nisi exprimatur in literis nostris, quod nullae debeant exceptiones admitti. Quod nec nos, nec antecessores nostros credimus unquam expressisse. CAP. XIV. Delegatio facta dignitati, non expresso nomine proprio, transit ad successorem. Idem Abbati et Conventui maioris monasterii. Quoniam abbas Leicestriae, qui prius suscepto mandato nostro partibus diem ad agendum praefixit, praehabito consilio prudentum, abbatem Vincestriae de novo substitutum iudici praemortuo, illi mandato nostro porrecto, quia sub expressis nominibus locorum et non personarum commissio literarum a nobis emanavit, sibi socium in causae cognitione adiunxit, ideo nos sententiam illorum, sicut est iusta, ratam et firmam habemus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
