# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1205-1210

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1205 to 1.1.1210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1205

CAP. XX. Si delegatus citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem prosequitur. Urban III. Gratum gerimus et acceptum, quod in negotiis vestrae discretioni commissis debitam curam impenditis, et in his, quae dubitationem faciunt, pro gravitate vestri officii censuram sedis apostolicae postulatis. Sane consuluit nos devotio vestra, an ante obitum delegantis, proposito citationis edicto, lite vero post mortem [delegantis] contestata, nihilominus debeat in causa procedere iudex delegatus; et utrum is intelligatur appellationi renunciasse, qui ea interposita ad producendos testes inducias postulavit, et demum productioni et allegationi renuncians, attestationes petiit solenniter publicari, sicut hoc totum circa decessum bonae memoriae praedecessoris nostri Lucii Papae, qui vos iudices delegaverat, sub examine vestro asseritis contigisse. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum in casu priori citatione facta negotium sit quasi coeptum, et maxime, si delegatus non sit certus de obitu delegantis, potest et debet in causa procedi, tenebitque quod iustitia fuerit praevia iudiciali tramite diffinitum. In secundo vero casu videtur ab appellatione recessum, si secundum ea, quae praemissa sunt, eum, qui appellaverit, constiterit processisse. CAP. XXI. Si causa committitur tribus delegatis cum clausula: "quod si non omnes etc.," priusquam appareat de impotentia tertii, duo procedere non possunt, et, si procedunt, nihil agunt. Hoc dicit, usque ad § Adiicimus. � § 1. Clausula: "si non omnes poteritis," sub impotentia includit voluntatem quoad purificandam iurisdictionem coniudicum. Idem in duobus datis cum clausula: "quod si ambo." H. d. usque ad § Sexta. � § 2. Si reus coram delegato obiicit excommunicationem actori, quam non probat infra tempus debitum, auditur actor. Si vero probat, delegatus absolvet actorem, si excommunicatus est propter causam sibi commissam. Si propter aliam, ad excommunicatorem suum illum remittet. Qui si non vult eum absolvere, delegatus Papae eum absolvet, nisi sit de casibus Papae reservatis. Hoc dicit. � § 3. Absolutus a delegato super causa, pro qua fuerat excommunicatus, coram excommunicatore parebit, seu respondebit super illa causa, nisi sit alteri delegata, et, si excommunicator malitiose distulerit, delegatus, qui absolvit, cognoscet. Hoc dic.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
