# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.124-131

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.124 to 1.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.124

CAP. XV. Per generalem clausulam: "Quidam alii, et res aliae," multitudo effrenata non includitur, nec personae, nec res maiores expressis, sed pares vel minores. Idem Senonensi Archiepiscopo. Sedes apostolica consuevit exhibere se petentibus liberalem; sed quidam eius gratia nequiter abutuntur, dum quod ipsa de benignitate concedit ipsi ad malignitatem retorquent. Quidam enim malignari volentes, in commissionibus nostris minores et viliores personas propriis nominibus exprimunt, maiores autem et digniores specialibus vocabulis non designant, sed eas sub quodam generalitatis involucro comprehendunt, ut commissiones ipsas a nobis facilius impetrent, sub hac forma: "Conquerentur tales de isto vel illo, et aliis quibusdam propriis nominibus exprimendis, qui eis super tali negotio et quibusdam aliis rebus iniuriosi nimis et graves exsistunt." Nos igitur volentes eorum malitiis obviare, decernimus, ut, quum in commissionibus nostris minores et viliores personae solummodo designantur, maiores et digniores sub generali clausula non intelligantur includi. Sed nec liceat occasione generalitatis huiusmodi multitudinem effrenatam in iudicium evocare, nec super maioribus et gravioribus negotiis audiantur qui de minoribus et levioribus tantum faciunt mentionem. Si quis vero aliquas personas expresserit, non, ut velit cum eis in iudicio experiri, sed ut ad pares transire valeat vel minores, quia fraus et dolus ei patrocinari non debent, tanquam mendax precator careat penitus impetratis. [Dat. Anagniae XV. Kal. Ian. Ao. VI. 1203.] CAP. XVI. Qui contra unum super eodem ad diversos iudices diversa rescripta impetrat, et eis utitur, perdit commodum utriusque. Idem R. Cantori et R. Priori de Monte Leprosorum. Ex tenore literarum, quas nobis per dilectum filium Ph. latorem praesentium destinastis, intelleximus evidenter, R. sacerdotem de Collovilla ad alios iudices super quaestione, quae inter ipsum et dilectum filium abbatem et conventum de Becco super manerio de Colevill. et rebus aliis vertitur, literas apostolicas impetrasse. Qui quum partem citassent adversam, dictus presbyter coram eis noluit litigare. Postmodum vero idem presbyter super eodem negotio vobis nostras literas praesentavit, in quibus de prioribus mentio non fiebat. Quumque vos in causae cognitione procedere velletis, partibus ad vestram praesentiam convocatis, memoratus abbas coram vobis proposuit, quod non tenebatur per directas ad vos literas presbytero respondere, quum per alias ab aliis iudicibus fuisset citatus, quae auctoritate illarum non fuerant revocatae. Verum quia super hoc dubitastis, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes fraudem presbyteri memorati, duas commissiones super eodem negotio impetrantis, quarum altera non faciebat mentionem de reliqua, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, decernimus, ut ipse commodo careat utriusque. [Dat. Ferentini IV. Id. Iul. Ao. VI. 1203.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
