Latin
1.1.1245 to 1.1.1255
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1245-1255
Not analysed yet
CAP. XXX. Iurisdictio delegati re integra morte mandantis exspirat. Idem Episcopo Pictaviensi. Licet undique confluentium negotiorum multiplicitas copiosa nostrum animum ad varias curas impellere non desistat, fraternitas tamen tua, quam sincera complectimur in Domino caritate, sollicitudinem ad tempus deponere compulit, quam in exsequendis aliis ex debito pastoralis officii gerebamus, atque tuam dubitationem apostolico certificare responso. Quum igitur a nobis duxeris requirendum, si causam aliquam tribus iudicibus delegamus, apponi in literis nostris illam clausulam facientes: "quod si non omnes his exsequendis poteritis interesse, duo vestrum nihilominus eam exsequantur," et unus, postquam commiserit cuidam ex aliis vices suas, de medio sit sublatus, tertius ut suspectus merito recusetur, an collega superstes suo nomine ac defuncti possit negotium definire: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si iurisdictione a suo sibi collega delegata eo vivente uti non coeperit, quia mandatum huiusmodi re integra morte mandatoris exspiravit, non habet solus officium iudicandi; si vero ante mortem illius iurisdictione uti coeperit taliter demandata, vices suas et illius poterit adimplere. CAP. XXXI. Non creditur quis delegatus, nisi delegationem probet. Idem Episcopo Baiocensi. Quum in iure peritus (Et infra: [cf. c. 33. de elect. I. 6.]) Praeterea quaesivisti, quum tibi ab aliquo sub hac forma mandatur: "auctoritate, qua fungor, iniungo, ut talem denuncies excommunicationis sententiae subiacere," ac tibi super mandato apostolico haesitanti ab aliquo non sit facta fides, an mandatum huiusmodi exsequi tenearis? Super quo tibi huiusmodi damus responsum, quod, nisi de mandato sedis apostolicae certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. [Contingit etc. Dat. Lat. X. Kal. Sept. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.] CAP. XXXII. Per procuratorem non habentem mandatum de re ad rem iurisdictio prorogari non potest. Idem Parisiensi et Trecensi Episcopis et Abbati sanctae Genovefae.