# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.132-139

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.132 to 1.1.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.132

CAP. XVII. Non valet rescriptum ad beneficium impetratum, de beneficio impetrantis non faciens mentionem. Idem Mediolanensi Archiepiscopo. Quum adeo scripta sedis apostolicae moderemur, ut ex certa scientia nihil in eis faciamus apponi, quod de iure debeat reprehendi, miramur non modicum et movemur, quod, quotiens ad te vel ad aliquos tibi subiectos nostras literas destinamus, te super eis mirari rescribis, ac si mandaremus aliquid inhonestum. Scripsisti etenim nobis, quod, quum P. clericus in ecclesia Modecensi sufficientem sibi sit praebendam adeptus, mirabaris, quod pro receptione ipsius in ecclesia de Gronzola praeposito et fratribus eiusdem ecclesiae literas apostolicas miseramus, quum, si literarum nostrarum diligenter seriem attendisses, nihil penitus invenisses in eis, quod debuisset tuum animum offendisse. Quum enim in literis ipsis nec de praebenda ipsius P. mentio haberetur, nec Modecensis canonicus, immo nec etiam clericus diceretur in eis, et in literis ipsis haec esset adiecta conditio: "si dignus exsisteret ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, et si eadem ecclesia ex dono parentum ipsius quandam capellam cum dote fuisset adepta, et a consanguineis eius oblationes et mortuaria pro tempore, et decimas perciperet annuatim: intelligere potuisses, qualiter literae ipsae fuerant impetratae, in quibus de beneficio ipsius, pro quo scribebatur, mentio non fiebat. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus quum ad te vel ad tuos literae apostolicae diriguntur, earum tenorem diligenter attendas, et quod mandatur in eis, dum tamen nec per suppressionem veritatis, aut expressionem falsitatis obtentae fuerint, facias effectui mancipari. [Datum Romae etc. XIII. Kal. Iun. 1198.] CAP. XVIII. Ordo rescripti interpretationem recipit a iuro communi. Idem Electo, Decano, et N. Canonico Cameracensi. Causam, quae inter Praemonstratensem et Pramonensem ecclesias super possessionibus de Anapia vertitur, discretioni vestrae commisisse meminimus fine canonico terminandam. Sed Quia in literis illis animadvertimus fuisse insertum, quod, si ulterutra partium citata legitime praesentiam vestram adire vel iudicio vestro parere contemneret, vos nihilominus praesentis partis probationes recipere, et, quantum de iure poteritis, in causae cognitione ac decisione procedere minime tardaretis: nos volentes, ut clausula illa, "quantum de iure poteritis," quae ante, quam de probationum receptione mentio fieret, fuerat inserenda, clausulam illam de receptione probationum praecedat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsam intelligentes ibidem in eadem causa iuxta tenorem literarum illarum procedere non tardetis, attente provisuri, ut, si literarum auctoritate priorum in eodem negotio legitime est processum, firmum et stabile perseveret; alioquin, si occasione clausulae memoratae aliquid constiterit in alterius partis praeiudicium attentatum, id viribus decernimus cariturum, volentes nihilominus et mandantes, ut in decisione ipsius negotii, sicut praemissum est, tam super principali, quam super incidentibus quaestionibus appellatione remota canonice procedatis. [Nullis obstantibus etc. Dat. Lateran. XIII. Kal. April 1198.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
