# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1325-1329

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1325 to 1.1.1329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1325

Dilectus filius R. Metensis canonicus nobis humiliter intimavit, quod, quum venerabilis frater noster Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam sancti Trudonis ad resignationem proprii pastoris in manibus eius factam liberaliter contulisset eidem, dilectus filius B. Metensis archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi eius minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum super eadem ecclesia indebite molestare praesumit. Quum igitur plus iuris habeat in concessione praelatus, quam in praesentatione patronus, nec praeiudicetur praelato, si quando per apostolicae sedis legatum eo inconsulto ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum archidiaconum, ut ab eius super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Anagniae X. Kal. Mart. Ao. VI. 1204.] CAP. VII. Legatus in pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum iurisdictionem suam exercere ita, quod facta unius loci potest in alio explicare. Hoc dicit Panorm. Idem illustri Regi Francorum. Novit ille, qui nihil ignorat, quod regiae sublimitati (Et infra:) Ex parte tua querimoniam accepimus, videlicet quod, quum tibi legatus esset certa ratione suspectus, post appellationem ad nos interpositam extra fines regni Francorum in terram tuam interdicti sententiam promulgavit. Qui etiam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare, quod tu coram legatis et delegatis nostris super hoc negotio stabis iuri, et quod propter huiusmodi negotium nec per nos, nec per alium fueris ex parte nostra citatus, ut iuri pareres, praedictam petens sententiam recepta huiusmodi cautione relaxari. Ceterum ad ea, quae contra cardinalem obiecerant, et eis respondimus, et Tuae magnificentiae respondemus, quod etsi fines regni Francorum exierat, nondum tamen fuerat terminos suae legationis egressus, quum non solum in regno Francorum, sed in Viennensi, Lugdunensi et Bisuntinensi provinciis iniunctam sibi a nobis legationis sollicitudinem suscepisset.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
