# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1330-1346

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1330 to 1.1.1346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1330

CAP. VIII. Praesente legato de latere minor legatus exsecutionem officii sui dimittere debet. Gregorius IX. Patriarchae Hierosolymitano. Volentes (Et infra:) Fraternitati tuae legationis officium in provincia tua duximus committendum, ita tamen, quod, si legatum ad partes illas de latere nostro contigerit destinari, exsecutionem ipsius officii, quamdiu legatus ipse ibi fuerit, pro sedis apostolicae reverentia omnino dimittas. CAP. IX. Legatus, non de latere sed ratione personae, extra provinciam sibi decretam absolvere nequit excommunicatos pro iniectione manuum in clericos, nec etiam in provincia, si tales excommunicati aliunde veniant. Legatus vero ratione dignitatis nullos tales absolvit. H. d. secundum communem intellectum. Idem. Excommunicatis pro iniectione manuum violenta ecclesiae Romanae legati, qui de ipsius latere non mittuntur, extra provinciam sibi commissam, vel ibidem, si huiusmodi manuum iniectores illuc contingat aliunde accedere, et qui ecclesiarum suarum praetextu legationibus sibi vendicant dignitatem, etiam subditis, quamvis in provincia sua exsistentes, beneficium absolutionis impertiri non possunt, nisi de speciali gratia illis et istis amplius a sede apostolica concedatur. CAP. X. Durant legati statuta etiam legatione finita, finitur tamen sui delegati iurisdictio, si citatio non praecessit. Idem. Nemini dubium esse volumus, quin legatorum sedis apostolicae statuta edita in provincia sibi commissa durent tanquam perpetua, licet eandem postmodum sint egressi; secus autem, si causas duxerint aliquibus delegandas, quum iurisdictio istorum exspiret, si ante illorum discessum horum citatio non praecessit. TITULUS XXXI. DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII. CAP. I. Episcopi in suis dioecesibus possunt crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit, invocare brachium saeculare. Ex synodo Ioannis Papae. Perniciosa [inolevit consuetudo, ut iudex publicus vel minister peccata populi, quae ab episcopis sunt inquirenda, quibus animarum sollicitudo commissa est, quasi inquirenda vendant, et ea occasione licenter scelesta vita augmentetur, et, si in proprietate ecclesiae vel clerici feminas inveniant adulteras, infamant, comprehendunt, dilaniant donec domini earum vel parentes eas redimant, pro quo consanguinei earum in modicam deveniunt paupertatem, et eo ordine liberius post venditionem fornicari non metuunt, dicentes nihil pertinere ad episcopum, quae a publico examinata dignoscitur et redempta, quod omnino irregulariter inolevisse manifestum est.] Habeant igitur episcopi singularum urbium in suis dioecesibus, liberam potestatem adulteria et scelera inquirere, ulcisci et iudicare, secundum quod canones censent, absque impedimento alicuius. Et quum opus fuerit, [ad comprimendos rebelles et contemptores] publicum convocent auxilium non ad praeiudicandum, sed potius ad ea, quae Deo sunt placita [et saluti animarum conveniunt,] prosequendum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
