# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1347-1358

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1347 to 1.1.1358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1347

CAP. II. Ordinarius, qui scit, non ut iudex vel homo, sed ut Deus, subditum esse criminis reum, indeterminate poterit, sed non nominatim, eum arguere vel punire. Eugenius Papa. Si sacerdos sciat pro certo, aliquem, esse reum alicuius criminis, vel si confessus fuerit, et emendare noluerit, nisi iudiciario ordine quis probare possit, non debet eum arguere nominatim, sed indeterminate, sicut dixit Christus: "Unus vestrum me traditurus est." Sed si ille, cui damnum illatum est, petierit iustitiam, potest excommunicare auctorem damni, licet etiam ei confessus sit. Sed tamen non nominatim potest eum removere a communione, licet sciat eum esse reum, quia non ut iudex scit, sed ut Deus. Sed debet eum admonere, ne se ingerat, quia nec Christus Iudam a communione removit. CAP. III. Si ordinarius subiectus episcopo profert in sibi subiectum iustam censuram ecclesiasticam, episcopus illam servare debet, et illam sine satisfactione et conscientia proferentis relaxare non debet. Alexander III. Florentino Episcopo. Quum ab ecclesiarum praelatis ecclesiastica sententia in malefactores aliquos promulgatur, rata debet et firma consistere, et usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si quando dilectus filius noster Lan., plebanus sancti P. de Lucar, in clericos vel laicos parochianos suos interdicti vel excommunicationis sententiam rationabiliter tulerit, ipsam facias inviolabiliter observari, et eam sine congrua satisfactione et absque eiusdem plebani conscientia non relaxes. CAP. IV. Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quum vos plerumque oporteat ordinationem ecclesiarum differre pro eo, quod quandoque personae vobis minus idoneae praesentantur, aut interdum inter vos et praesentatores personarum alia de causa radix dissensionis emerserit providendum nobis est, ne occasione huius dissensionis et scandali interim fructus illarum depereant, aut eis in spiritualibus gravia proveniant detrimenta. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando in illis vacantibus ecclesiis, in quibus ecclesiastica persona praesentationem non habet, vel quia personae minus idoneae vobis praesentantur, vel alia de causa, de iure personas non potueritis in eis instituere, [contradictione et] appellatione remota ponatis oeconomos, qui debeant ecclesiarum fructus percipere, et eos aut in ecclesiarum utilitatem expendere, aut futuris personis fideliter reservare.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
