Latin
1.1.1359 to 1.1.1366
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1359-1366
Not analysed yet
CAP. V. Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ex parte tua nobis est constanti assertione propositum, quod interdum quidam pro certis causis excommunicati sedem apostolicam visitant, et reticentes causas, pro quibus sunt vinculo excommunicationis adstricti, de absolutione sua literas deferunt, continentes, eos ad sedem apostolicam accessisse, et auditis confessionibus suis absolutionis beneficium meruisse. Unde Quia nos consulere voluisti, utrum illorum absolutio teneat, qui, occultatis excessibus, pro quibus excommunicati fuerant, absolutionis beneficium per sedem apostolicam meruerunt, suae excommunicationis causam aliam praetendentes, tuae consultationi taliter respondemus, quod, si ita tibi constiterit, debes eos ecclesiastica censura compellere, cum literis tuis rei veritatem continentibus ad sedem apostolicam redire. Si vero id tibi non constiterit, et eos suspectos habueris, quod confessi non fuerint veritatem, ipsos compellere debes exinde coram te, quod veritatem confessi fuerint, purgationem praestare. CAP. VI. Si ex desidia vel malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius loci potest supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis. Coelestinus III. Significavit nobis tua fraternitas, quod quidam de parochianis tuis, quum pro illicita consanguinitatis et affinitatis copula excommunicatione notantur, ad iudices remotiores ab apostolica sede literas impetrant commissionis. Per quas, quum ab excommunicatione fuerint absoluti, quia dicti delegati ad locum, ubi testes consanguinitatis vel affinitatis produci valeant, non accedunt, nec aliquos pro eorum receptione transmittunt, in praenominata nefariae coniunctionis copula remanent, et causa debitum non sortitur effectum. Unde postulasti a nobis, quid sit tibi in tali articulo faciendum. Quum itaque pro malitia vel desidia iudicis delegati non debeat quis ad remanendum in copula coniunctionis iniquae suffragium invenire, tale damus tuae fraternitati in hac consultatione responsum, quod, quotiens ea, quae praediximus, in tua dioecesi evenire contigerit, licite potes taliter absolutos in pristinam excommunicationis sententiam revocare, ipsosque tam diu eadem sententia tenere ligatos, donec causa in receptione testium et in aliis legitimum incipiat habere progressum, vel aliud exinde suscipias ab apostolica sede mandatum. [Ceterum etc. cf. c. 6. de test. cog. II. 21.]