Latin
1.1.1375 to 1.1.1382
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1375-1382
Not analysed yet
CAP. IX. De causis subditorum archiepiscoporum et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per appellationem legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii. Idem Turonensi Archiepiscopo. Duo simul consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis petitio continebat, per quam a venerabili fratre nostro Hierosolymitano patriarcha conquerebaris, clericos tuos tecum iniuste gravari, qui eos, spreto tuo iudicio, coram quo parati sunt de se querimoniam deponentibus iustitiam exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se respondere compellit, et utrum ad id possint de iure compelli, per nostras postulabas literas edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum sit in canonibus diffinitum, primates vel patriarchas nihil iuris prae ceteris habere, nisi quantum sacri canones concedunt, vel prisca illis consuetudo contulit ab antiquo, ita, ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod, quamdiu clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium eiusdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius audientiam perferatur, aut, quod non credimus, ei aliquid super hoc a sede apostolica sit indultum. [Dat. Lat. Non. Ian. 1199.] CAP. X. Archiepiscopus impeditus potest consecrationem sui suffraganei alteri committere, et consecrandus tenetur ab illo commissario munus consecrationis recipere. Idem Turonensi Archiepiscopo. Quod sedem apostolicam consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas merito videtur commendanda, quum lex divinae constitutionis eandem sedem totius posuerit orbis terrarum magistram, ut quicquid dubitatur ab aliquo, ab ea tandem eiusdem ratio requiratur. Nos siquidem consuluisti, utrum, si forte aliqua infirmitate vel alia iusta causa detentus aliquem suffraganeorum tuorum consecrare non posses, alicui coepiscoporum tuorum vices tuas committere licitum tibi esset, et utrum electus, qui pro consecratione instaret, ab eo, cui vices tuas taliter commisisses, deberet licite consecrari? In quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali articulo constituto et tuas vices, ut dictum est, tibi committere licet, et consecrandus munus debet ab eo consecrationis accipere, cui eas duxeris committendas, dummodo catholicus habeatur, et impedimentum ei ex subtractione gratiae apostolicae sedis non obsistat. [Dat. Lat. XVI. Kal. Iun. 1199.]