Latin
1.1.1388 to 1.1.1392
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1388-1392
Not analysed yet
Papa per rescriptum, quo mandat ordinario, ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc ipsum delegatum, ideo ab eo poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si Papa nullum mandatum fecisset. Hoc dicit. Idem Archiepiscopo Senonensi. Licet in corrigendis excessibus iuxta canonicas sanctiones appellationis sit diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis episcopus a nobis receperit in mandatis, ut tam circa monachos et alios viros religiosos, quam etiam clericos saeculares suae iurisdictioni subiectos, qui multa et gravia crimina committere proponunt, quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare fuerit et honestum; quia tamen intentionis nostrae nec fuit, nec esse debuit, iurisdictioni tuae per mandatum huiusmodi derogare: praesentium auctoritate duximus declarandum, quod, si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed tanquam ordinario faciendis, aliquis casus emerserit, in quo licitum sit ad sedem metropolitanam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae, quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat, nolumus aliquatenus derogare. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri, quominus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui debitum exsequatur, etsi forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in appellationis causa prudenter et iuste procedas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. Ao. X. 1207.] CAP. XIII. Praelati subditos corrigunt et reformant, appellatione remota, vel consuetudine non obstante. Si tamen capitulum consuevit corrigere excessus canonicorum, si infra terminum ab episcopo praefigendum non facit, ipse episcopus hoc faciet. Hoc dicit usque ad §Ceterum. �§1. Si canonici sine manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessant a divinis, episcopus cessationem non servabit, et metropolitanus vice Papae cognoscet. Hoc dicit. �§2. Praelatus in impositione poenae cavere debet a quaestu pecuniae, et ab omni alio gravamine. H. d. usque ad finem.