# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1399-1406

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1399 to 1.1.1406. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1399

CAP. XV. Episcopi, qui per se non possunt, tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad praedicationes, visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi reperire tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales institui. Idem in eodem. Inter cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime sibi noscitur esse necessarium, quia, sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Unde, quum saepe contingat, quod episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invaletudines corporales, aut hostiles incursus, seu occasiones alias, ne dicamus defectum scientiae, quod in eis reprobandum est omnino, nec de cetero tolerandum, per se ipsos non sufficiunt ministrare populo verbum Dei, maxime per amplas dioeceses et diffusas: generali constitutione sancimus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exsequendum assumant, potentes in opere et sermone, qui plebes sibi commissas vice ipsorum, quum per se iidem nequiverint, sollicite visitantes, eas verbo aedificent et exemplo, quibus ipsi, quum indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incepto. Unde praecipimus, tam in cathedralibus quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, ac ceteris, quae ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit, districtae subiaceat ultioni. CAP. XVI. Episcopus in ecclesiis dioecesis suae debet esse contentus iuribus episcopalibus, et quae sint iura episcopalia declarat. Honorius III. Episcopo Assisinatino. Conquerente oeconomo monasterii sancti Benedicti montis Subasii nobis innotuit, quod tu iuribus episcopalibus non contentus, quae in ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii debes habere, a quibusdam earum procurationem exigis, quas ad dandam procurationem minime sufficere proponebat, petens, ut iure tuo contentus exsistens a molestatione dictarum ecclesiarum super ceteris desisteres, postulans etiam ad omnem litis materiam in posterum amputandam, ut specificares, quae tibi ratione iuris episcopalis competerent in eisdem, quorum quibusdam iuribus episcopalibus specificatis hinc inde lis fuit super praemissis legitime contestata. Nos autem, inspectis probationibus utrinque receptis, et quae ab utraque parte fuere proposita plenius intellectis, decrevimus, ut in ecclesiis seu capellis tuae dioecesis, ad monasterium ipsum spectantibus, habeas canonicam obedientiam, subiectionem et reverentiam, institutionem et destitutionem, correctionem et reformationem, ac censuram ecclesiasticam, iurisdictionem quoque causarum omnium ad forum ecclesiasticum de iure spectantium, poenitentias et sacramentorum omnium, quae ab episcopo sunt recipienda, collationem, synodum et synodatici seu cathedratici nomine duos solidos Lucensis monetae, quartam decimationum et mortuariorum, visitationem quoque annuam, ita, quod, quum ad eas visitandas accesseris, non amplius procurationis nomine requiras ab eis, nisi quantum, pensatis facultatibus earundem, moderate poterunt exhibere, ne plus ceteris capellis eiusdem dioecesis in procurationibus ullatenus onerentur, et ecclesiam S. Pauli de Assisia a procurationis onere penitus relevamus. Tu autem his iuribus in praefatis ecclesiis contentus exsistens, non amplius ab eis exigas praeter moderatum auxilium, quod iuxta formam Lateranensis concilii, si manifesta et rationabilis causa exstiterit, cum caritate postulandum, sicut ab aliis ecclesiis eiusdem dioecesis pro necessitate temporis sustinemus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
