Latin
1.1.1438 to 1.1.1454
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1438-1454
Not analysed yet
Veniens contra decretum vel constitutionem episcopi debet excommunicari. Idem. Si quis venerit contra decretum episcopi, ab ecclesia abiiciatur. In libro Regum legitur: "Qui non obedierit principi, morte moriatur." Et in concilio Agathensi, quod anathematizetur. CAP. III. Clericus administratione carens non tenetur ad iuramentum obedientiae, vel ad faciendam scripturam super ea. Leo Papa. Legebatur [quoque] in literis tuis, [quas iidem diaconi detulerunt,] quod frater Atticus [Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse, quod venerat, quodque] chartulam de obedientiae sponsione conscripserat, in qua signum prodebatur iniuriae. Non enim necessarium fuerat, ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso iam voluntarii adventus officio comprobabat. [Unde deplorationibus etc.] CAP. IV. Ab omnibus de dioecesi obediendum est episcopo. Clemens Papa III. Omnes principes terrae et ceteros homines episcopis obedire, [et capita sua submittere, eorumque adiutores exsistere,] beatus Petrus praecipiebat, [ut omnes etc.] CAP. V. Non obediens canonicis institutis incurrit inobedientiae notam, id est infamiam. Innocentius III. Capitulo Herbipolensi. Illud Dominus in beato Petro (Et infra: [cf. c. 5. de cler. exc. V. 27.]) Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse, ne, si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset qui ea postmodum liberaret. Sed Quum spiritualia sint temporalibus digniora, et obedientia melior sit quam victima, et auscultare magis quam adipem arietum offerre, non debuerat Hildesemensis episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae inobedientiae notam incurrere, et, apostolicis iussionibus contraire. [V. Id. April. ao. II. 1200.] CAP. VI. Imperium non praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.