Latin
1.1.1465 to 1.1.1472
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1465-1472
Not analysed yet
CAP. IX. Abbates et sacerdotes, qui sunt dioecesani episcopi, ad eius synodum venire et sibi obedire compelli possunt per censuram ecclesiasticam. Idem. Quod super his: (Et infra: cf. c. 5. de cons. et aff. IV. 14.) Similiter etiam Abbates et sacerdotes dioecesana tibi lege subditos, qui ad tuam synodum venire contemnunt [vocati], dummodo in ipsa synodo non ducas aliquid statuendum, quod forte canonicis obviet institutis, per censuras ecclesiasticas ad synodum ipsam venire compellas, et debitam tibi obedientiam et reverentiam exhibere. [Capellanis etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.] CAP. X. Canonici regulares inobedientes priori suo per ipsum excommunicari possunt, et, si fuerint incorrigibiles, de fratrum consortio expelli debent. Idem sancti Stephani et sancti Proculi abbatibus Bononiensibus. Quum in ecclesiis sancti Victoris et S. Ioannis de Monte (Et infra:) Nos igitur ad reformationem earundem ecclesiarum, quae peccatis exigentibus et in temporalibus deminutae, et in spiritualibus sunt multipliciter collapsae, diligenti sollicitudine intendentes, universis canonicis dedimus firmiter in mandatis, ut priori suo in his, quae ad eum pertinent, obedirent. Quumque omnes, quatuor duntaxat exceptis, se obedire velle eius monitis et praeceptis concorditer respondissent, praedicti quatuor se contra priorem in superbiam erigentes, licet de obedientia suo priori praestanda praestitissent corporaliter iuramentum, tamen exhibiti iuramenti et districtae praeceptionis immemores, suo priori per omnia restiterunt, et, quum pro contumacia sua nequivissent ad debitam obedientiam revocari, dictus prior in eos dictante iustitia excommunicationis sententiam promulgavit. Quum igitur praefati canonici ad apostolicam sedem accessissent, per scripturas authenticas ex multorum testimonio praelatorum effecti de ipsorum contumacia certiores, recepto secundum formam ecclesiae ab eisdem corporaliter iuramento, ipsis fecimus absolutionis beneficium impendi, praecipientes eis sub debito iuramenti, ut ad suum claustrum, de quo exierant, redeuntes, priori suo secundum Deum devote ac humiliter obedirent. Ideoque nolentes, quod iidem canonici tam effrenata deinceps libertate vagentur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus nostra freti auctoritate praefatos canonicos, ut ad prioris sui obedientiam revertantur, sublato cuiusvis appellationis diffugio per censuras ecclesiasticas compellatis, et, ne de sua possint contumacia vel malitia gloriari, cogatis eos, si videritis expedire, ut iuramentum, quod de parendo mandatis prioris pro absolutionis beneficio impetrando superbe negaverant, humiliter praestare procurent; alioquin eos de fratrum ipsorum consortio penitus excludatis.