Latin
1.1.1527 to 1.1.1539
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1527-1539
Not analysed yet
CAP. V. Idem Archiepiscopo Eboracensi. Accepimus, quod quaedam ecclesiae clericis sint tali tenore concessae, quod post eorum obitum alii nominatim succedant. Verum quoniam hoc iniquum est et sacris canonibus inimicum, et ideo non debet aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus huiusmodi successiones tam detestabiles et iniquas contradictione et appellatione cessante prohibeas, et omnino frivolas et inanes esse decernas. CAP. VI. Qui per pactum augendae pensionis consecutus est ecclesiam, debet ea privari, et alias canonice puniri. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quum clerici vestrae iurisdictionis, sicut accepimus, decedentibus ecclesiarum personis paciscantur ex ipsis ecclesiis maiores solito solvere pensiones, ut facilius possint easdem ecclesias adipisci, nos quidem ad tam detestabile vitium exstirpandum attentam volumus curam et sollicitudinem adhihere. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericis omnibus vestris, ne id attentare praesumant, publice districtius prohibentes, si quidem contra prohibitionem vestram venire praesumpserint, appellatione cessante eos taliter adeptis ecclesiis quantocius spolietis, alias pro tantae praesumptionis excessu severitate ecclesiastica punientes eosdem. Adhaec etc. (cf. c. 11. de cens. III. 39.) CAP. VII. Si eeclesia rem suam locando vel in feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit reddere cogitur illi ecclesiae. Innocentius III. in concilio generali. Plerique, sicut accepimus, regulares clerici et saeculares interdum, quum vel domos locant, vel feuda concedunt, in praeiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiiciunt, ut conductores et feudatarii decimas eis solvant, et apud eosdem eligant sepulturam. Quum autem id de avaritiae radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes, ut quicquid fuerit occasione huiusmodi pacti perceptum ecclesiae parochiali reddatur. CAP. VIII. Non valet pactio in spiritualibus, vel quae peccatum inducit, vel turpis, seu de re turpi, vel impossibilis de iure vel de facto.