# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1575-1584

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1575 to 1.1.1584. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1575

CAP. IX. Sicut super iure praesentandi, ita super annexo non potest transigi, ut recedatur a lite interveniente aliqua temporalitate. Lucius III. Ormensi Episcopo. Praeterea, quando inter laicos et viros religiosos de praesentatione alicuius ecclesiae quaestione suborta transigitur inter eos ita, quod praesentationem laicus obtineat, religiosi vero novam vel maiorem percipiant in ecclesia, in qua prius nullam vel minorem habere consueverant portionem, an huiusmodi transactio teneat, quaesivisti. Quum igitur ipsa pactio simoniaca merito videatur, respondemus, quod de iure non tenet, nec ex ea religiosi ullum debent commodum obtinere. CAP. X. Super spirituali subiectione non licet transigi. Coelestinus III. Praeterea quarto loco quaestio talis accessit, quod quaedam cella eximi voluit a subiectione, qua matrici domui tenebatur. Quumque causa debito Marte percurreret, fratres illius cellae, se confitentes in iure illi domui quondam fuisse subiectos, referebant quaestionem olim de hac subiectione fuisse motam, et transactione sopitam, videlicet eatenus, ut quendam annuum censum ecclesiae matrici reddendo fratres memoratae cellulae penitus essent a subiectione principalis domus exempti. Ceterum ex adverso prior maioris domus duo pariter allegabat, unum scilicet quod, ex quo confessi fuerant, se dudum illi domui fuisse subiectos, et non ante transactionem illam exemptos, constabat, illos fuisse rebelles eo ipso, quod ante transactionem et exceptionem se contendebant ab eiusdem iurisdictione esse subtractos, nec transactio subsequens eos poterat a tanto crimine inobedientiae relaxare. Alterum quoque Prior consequenter pro maiori ecclesia proponebat, quod de spirituali subiectione contra votum professionis transigere non liceret. Respondemus igitur, quod ex praedicta fratrum de cella confessione contra eos sententia procedere debeat, praesertim quum illa transactio, licet nobis de illo, quod cella determinate reddere tenebatur, clare constare nequiverit, iniquitatem simoniacam continuisse putetur. CAP. XI. Iudex potest et debet se interponere pro transactione inter partes facienda, praeterquam in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio. H. d.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
