# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1600-1608

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1600 to 1.1.1608. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1600

TITULUS XXXVIII. DE PROCURATORIBUS. CAP. I. Non auditur quis tanquam alterius procurator, nisi habeat mandatum legitime factum. Gregorius Maximo Salonensi Episcopo. Alia quidem [scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus, sed tempore, quo homines tuos, quos ad nos misisti, relaxare voluimus.] Scripsisse te quibusdam nostris comperimus, quod praedictos viros tunc ad causam non miseris, et ideo ea, quae cum ipsis facta sunt, subsistere non debere; sed et Thomas [ecclesiae tuae defensor] sibi hoc verbo a te dictum perhibuit, ex qua re iam nec praesentium portitoribus iudicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo hoc cautiores nos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam [de cetero] personam cum mandato legaliter facto, tuis et presbyterorum seu diaconorum testiumque subscriptionibus roborato, gestisque ex more indicto transmitte, ut quicquid cum ea actum fuerit iure subsistat. [Nam nos non solum etc.] CAP. II. Non valet sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum intellectum. Alexander III. Querelam A. clerici accepimus, quod, quum venerabilis frater noster Wigorniensis episcopus causam, quae vertitur inter ipsum et Salesberiensem episcopum super ecclesia de Bribec., de mandato nostro suscepisset fine debito terminandam, tandem, quia idem clericus termino constituto suam ei exhibere praesentiam non potuit pro eo, quod erat infirmitate detentus, sicut per quendam presbyterum et diaconum, quos ad praesentiam ipsius episcopi miserat, paratus erat probare, eundem A. in restitutione expensarum, quas R. Lexoviensis archidiaconus pro ipsa causa ad diem ipsum tunc veniendo fecerat, condemnavit. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si praefatus episcopus eundem A. iuxta mandatum nostrum a praescripta sententia non absolverit, vos, rei veritate diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod Vigorensis episcopus praefatum A. in restitutione expensarum pro nulla alia rationabili causa condemnaverit, nisi pro eo tantum, quod in termino constituto ad eius praesentiam non accessit infirmitate detentus, quum non possit quis cogi, nisi velit, in gravibus causis procuratorem constituere, et quum ipse ad probandum infirmitatem suam presbyterum et diaconum destinaverit, auctoritate nostra sublato appellationis remedio eum absolvere ab eadem sententia minime differatis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
