Latin
1.1.1615 to 1.1.1616
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1615-1616
Not analysed yet
Innocentius III. Cabilonensi et Catalanensi Episcopis. In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster Tullensis episcopus lacrimabiliter est conquestus, quod, quum olim ad procurandam causam, quae inter ipsum et bonae memoriae decanum Tullensem super dilapidatione, excommunicatione et periurio, ac quibusdam aliis criminibus vertebatur, T. et G. presbyteros procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit destinandos, quum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eis dederat, infra modicum temporis spatium revocavit, sed ipsi, licet mandati literas revocatorias recepissent, nihilominus in negotio processerunt, et pro procuratoribus se gerentes, cum adversario [suo], Ioffrido scilicet, archidiacono Tullensi, sunt ingressi iudicium, cum eo, demum ad dilectum filium G. Parisiensem archidiaconum et collegas suos in eiusdem praeiudicium nostras literas impetrarunt. Quorum citatio licet eidem episcopo minime fuerit praesentata, quum tamen ad eius notitiam devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsos et dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Quumque praedictus episcopus per multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et eiusdem tenorem cum viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti presbyteri tanquam procuratores huiusmodi literas impetrarant, ad probandum, quod falsi procuratores fuerunt, ab ipsis iudicibus inducias postulasset, ipsi exceptionem oppositam inutilem et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis beneficium convolavit, et ab ipsorum iudicum praesentia recessit appellans. Sed iidem appellationi minime deferentes, in negotio ipso procedere, ac nihilominus lite non contestata et iuris ordine praetermisso testes contra eum episcopum recipere praesumpserunt, [et,] ipsum a Tullensi ecclesia per sententiam removendo [praeter formam mandati nostri Tullensi capitulo concesserunt eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Quum autem dicti episcopus et P. archidiaconus propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super ipsorum processu iudicum coram nobis aliquamdiu litigassent, idem episcopus XIII. testes, quosdam abbates et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam clericos saeculares induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum depositionibus apparuit evidenter, quod quum supradictus episcopus ad probandam exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati iudices negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos interpositam processerunt.] Nos vero, licet vix fidem adhibere potuerimus, quod saepe dicti iudices, utpote viri literati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime quum in sua relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de huiusmodi exceptione proposita nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus per viros religiosos, providos et honestos, de quibus non est verisimile, quod suae salutis obliti ac iuramenti religione contempta falsum testimonium tulerint, nobis fecit super iis, quae sunt proposita, plenam fidem, attendentes etiam, quod falsi procuratoris exceptio non solum ante sententiam, verum etiam postea potest obiici iuxta canonicas et legitimas sanctiones, utpote qua probata iudicium nullum et nullius momenti controversiae reputantur de consilio fratrum nostrorum processum supradictorum iudicum sententialiter duximus irritandum, [in eum statum negotium reducentes etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]