# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1625-1634

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1625 to 1.1.1634. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1625

CAP. VII. Universitas etiam scholarium potest ad agendum et defendendum procuratorem constituere. Idem Scholaribus Parisiensibus. Quia in causis, quae contra vos et pro vobis moventur, interdum vestra universitas ad agendum et respondendum commode interesse non potest, postulastis a nobis, ut procuratorem instituere super hoc vobis de nostra permissione liceret. Licet igitur de iure communi hoc facere valeatis, instituendi tamen procuratorem super his auctoritate praesentium vobis concedimus facultatem. CAP. VIII. Si citatus ad totam causam constituit procuratorem, quem postea revocat, potest nihilominus contra eum procedi, in quantum status causae patitur, sine alia citatione. H. d. quoad intellectum. Honorius III. Episcopo Egitanensi. Auditis et intellectis quae super Ioannis Colimbriensis et Bartholomaei Egitanensis canonicorum, nec non et decani Civitatensis suorumque coniudicum delegatorum nostrorum proccessibus in causa, quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Colimbriensem episcopum super limitatone dioecesium ac rebus aliis vertitur, a procuratoribus partium fuere proposita coram nobis, processus ipsos, et quaecunque secuta sunt ex eis vel ob eos, noveris nos de consensu fratrum nostrorum irrita iudicasse, non obstantibus literis, quas de revocatione mandati procuratori suo praedictus Colubriensis episcopus destinavit, quum, antequam ad illum literae huiusmodi pervenirent, fuisset super eisdem processibus hinc inde conclusum. Ceterum memoratum Colubriensem episcopum, qui procuraverat totum negotium ad examen sedis apostolicae advocari, et postmodum mandatum factum procuratori non sine nostro contemptu et tuo dispendio revocavit, condemnandum tibi duximus in expensis, quas fecisti a tempore, quo ad procuratorem ipsius revocatoriae literae pervenerunt, et facies etiam usque ad diem, quo per se idem episcopus vel per procuratorem idoneum se nostro conspectui praesentabit, in principali negotio et contingentibus ipsum legitime processurus. Ne igitur super his possit aliquatenus dubitari has literas duximus concedendas. CAP. IX. Procurator episcopi causas episcopatus agit et defendit, licet non fuerit datus sub nomine syndici vel actoris.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
