Latin
1.1.1671 to 1.1.1680
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1671-1680
Not analysed yet
CAP. II. Qui per metum amissionis patrimonii suo beneficio renunciat illud repetere potest. Idem Episcopo Vigorniensi. Abbas sancti Cadmundi, a quo R. praesentium lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites suos et burgenses ad domum eius, sicut accepimus, destinavit, qui eum a domo et universa possessione sua expellerent, nisi ecclesiam suam penitus abiuraret. Quod quum idem R. tali modo coactus fecisset, abbas alii concessit supradictam ecclesiam. Unde, quia quae metu et vi fiunt de iure debent in irritum revocari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedicto R. ,[si ita constiterit], cum integritate restituas universa. CAP. III. Qui terrore laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit. Clemens III. Ad aures nostras te significante pervenit, quod electus quidam in plebanum cuiusdam ecclesiae, quae ad tuam dispositionem pertinet, ad terrorem laicorum renunciavit electioni, quae de ipso fuerat a clericis, uno excepto, unanimiter celebrata; is autem, qui dissensit, ante electionem ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit. Ideoque consulere voluisti, si renunciatio facta ad terrorem laicorum impediat, quo minus ad regimen praedictae ecclesiae is, qui fuerit prius electus, possit assumi, et si eius appellatio valeat, qui, non electurum iuravit, et ne alii eligerent, appellavit. Tuae igitur discretioni literis praesentibus innotescat, quod renunciatio facta ad terrorem laicorum, nisi forte iuramento vel fide interposita sit confirmata, non impedit, quo minus is, qui renunciavit ecclesiae, ad cuius regimen prius erat electus, praeficiatur eidem. Pro contradictione autem vel appellatione eius, qui se non electurum publice confessus est iurasse non est electio ab aliis celebrata canonice irritanda. [Super eo etc. (cf. c. 12. de elect. I. 6.)] CAP. IV. Qui per metum, qui cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit, et renunciavit, illud repetere poterit.