Latin
1.1.1691 to 1.1.1703
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1691-1703
Not analysed yet
CAP. VII. Probata violentia per testes res amissae probantur per iuramentum. Et super valore rerum amissarum taxatione iudicis praemissa, et secuto petentis iuramento fit condemnatio. Gregorius IX. Super eo, quod adversarius vester se conquerebatur a vobis per violentiam spoliatum, arbitramini, contra vos fuisse iniuste processum, quum non nisi proprio iuramento probaverit singula, quae amisit. Verum, postquam de violentia per testes, et de amissis rebus per ipsius constitit sacramentum, potuit iudex, taxatione ab ipso facta, pro personarum ac negotii qualitate vos in aestimatione rerum amissarum iuramento adversarii declarata rationabiliter condemnare. TITULUS XLI. DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE. CAP. I. Si in contractu venditionis vel locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis. Alexander III. Alphanensi Episcopo. Requisivit a nobis tua fraternitas, quid agendum sit de possessionibus laicis sub modico censu concessis? Noveris itaque, quod, si ecclesia laesa est, et manifeste apparet detrimentum ipsius, quum episcopo eiusdem ecclesiae conditionem facere deteriorem non liceat, et ecclesia iure minoris debeat semper illaesa servari, quae in damnum eius data constiterit ad ipsius convenit ius proprietatemque redire. Providendum est tamen, ne, si forte coloni possessiones illas expensis ac labore suo reddiderint meliores, sumptibus, quos bona fide fecerunt, debeant defraudari. CAP. II. Restituitur ecclesia laesa propter negligentiam procuratoris, qui iura ecclesiae non produxit. Innocentius III. sancti Georgii et sancti Sergii Abbatibus. Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii electus et monachi Rothonenses pro se ac pro monasterio suo, ac dilectus filius magister A. pro venerabili fratre nostro episcopo Venetensi, eis dilectum filium nostrum G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo idem magister pro episcopi parte proposuit, quod, quum monasterium Rothonense esset situm in dioecesi Venetensi et ecclesiae Venetensi subiectum, praedictus episcopus possessione subiectionis usus est hactenus inconcusse. Sed quum occasione cuiusdam electionis, quae ibidem facta fuerat, partes de communi assensu ad venerabilem fratrem nostrum Natensem episcopum et eius collegas dilectos filios de Mallen. et de Granont abbates super his et multis aliis commissionis literas impetrassent, duo eorum, assignatis induciis ad instantiam monachorum, tandem ad monasterium accesserunt, quorum adventum intrusus praesentiens, renunciavit huiusmodi electioni, et se a monasterio absentavit. Sed iudices auctoritate apostolica monachis iniunxerunt, ut syndicum vel procuratorem eligerent, qui in causis monasterii et consulte ageret, et utiliter responderet, districtius inhibentes eisdem, ne aliquem eligerent in abbatem, donec plenius cognosceretur de iure, quod episcopus se habere in abbatis electione dicebat. Monachi vero; etsi procuratorem ad mandatum iudicum elegissent, abbatem tamen in monasterio interdicto excommunicati nihilominus contra inhibitionem eorum eligere praesumpserunt, cuius electionem episcopus petiit infirmari, et se ad possessionem restitui, qua eum monachi spoliarant. Deinde vero iudices, auditis quaecunque partes proponere voluerunt et plenius intellectis, post dilationes multiplices tam ad testes quam ad instrumenta partibus producenda concessas, receptis testibus et attestationibus publicatis, pro eodem episcopo super praemissis articulis diffinitivam sententiam protulerunt, electionem apostolica freti auctoritate cassantes eandem, quam sententiam dictus magister a nobis cum instantia petiit confirmari. Ad hoc fuit inter alia ex adverso responsum, quod dictus episcopus et abbas de Malegio, absente abbate de Gnanter, qui in iudicem fuerat ab ipsis electus, quum nec absentiae suae causas, vel quod alii in causa sine eo procederent, mandavisset, licet per procuratorem ex parte monachorum fuisset propositum, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, et esset sedi apostolicae censuale, dicti tamen iudices contra eos procedere nimis animose coeperunt. (Et infra:) Nos igitur auditis per cardinalem eundem, quae fuerant hinc inde proposita coram eo, et inspectis privilegiis praedecessorum nostrorum Leonis, Gregorii et Clementis, quae monasterium illud ad ius et proprietatem indicant sedis apostolicae pertinere, intelligentes, quod monasterii procurator, etsi eadem privilegia coram praedictis iudicibus exhibere omiserit negligenter, ius tamen non tam suum, quam nostrum fuerit protestatus, videlicet, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, ne ipsius negligentia in damnum tam nostrum, quam monasterii redundaret, ad audientiam restituimus monachos Rothonenses. (Et infra:) Electionem autem a monachis, sicut dicitur, concorditer factam, pendente controversia, ex qua pendet, nec confirmandam duximus, nec etiam infirmandam.