# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1704-1711

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1704 to 1.1.1711. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1704

CAP. III. Ecclesia laesa in probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d. Idem Heliensi et Florensi Episcopis. Auditis et intellectis causae meritis in quaestione, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum et dilectum filium abbatem de Evescam super ecclesiis in valle de Evescam constitutis, quas episcopus asseruit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, cognovimus evidenter, ecclesias illas per privilegia Romanorum Pontificum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evescam sit ille locus, qui fuit a duobus regibus, Roe videlicet et Offa libertati donatus, et quem bonae memoriae Coelestinus Papa libertati donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Evescam pleno iure possessae, ut videatur in eis ius episcopale legitime praescripsisse, nisi forte per tantum temporis spatium Vigoriensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. (Et infra:) Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem omisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungatur iure minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandam rationem omissam, ne alterutra pars propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur. CAP. IV. Restitutio ex iusta causa etiam maiori est concedenda, dummodo iusta causa petendi probetur; si autem non probatur plene vel semiplene conceditur restitutio in causa favorabili. H. d. Idem Priori sanctae Mariae ad Carceres, et L. Canonico sanctae Mariae de Mandria. Ex literis dilecti filii abbatis de Calven. didicimus, quod, quum dilecti filii Ramisane et Grimol. archipresbyteri inter I. virum et L. mulierem ex delegatione nostra sententiam divortii protulissent, et appellatione interposita cognitionem sententiae ipsi abbati et archipresbytero Paduano sublato cuiusvis appellationis obstaculo duxerimus committendam, archipresbyter ipse, qui non poterat his exsequendis interesse, commisit suo coniudici vices suas. Quumque abbas partibus peremptorium terminum assignasset, quia pars mulieris ad peremptorium terminum non accesserat, abbas ipse, cui alter coniudex commiserat vices suas, allegationibus viri diligenter inspectis latam a iudicibus praedictis confirmavit sententiam. Sed post octo dies pater puellae accedens ad ipsum, intellecto, quod sententiam protulisset, firmavit proprio iuramento, quod quidam ad eum et filiam eius accedens fraudulenter sub ipsius abbatis nomine falsas eis literas praesentavit, quibus mandabatur eidem, ut, quia iudex ad diem, quam assignaverat, venire non poterat, post octo dies a termino constituto ipsius se conspectui praesentaret; et postmodum appellavit ad sedem apostolicam, et etiam supplicavit. Licet autem de fraude taliter perpetrata per huiusmodi iuramentum non constet ad plenum, in favorem tamen matrimonii de benignitate canonica contra fraudem propositam supplicationem mulieris admisimus, et ad audientiam restituimus eam pro matrimonio postulantem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de causa prioris appellationis ordine iudiciario cognoscentes, confirmetis vel infirmetis, sicut iustum fuerit, appellatione remota sententiam a primis iudicibus promulgatam facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam observari.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
