# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1720-1727

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1720 to 1.1.1727. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1720

CAP. VII. Post peremptorium non auditur ecclesia de iure communi; auditur tamen per beneficium restitutionis in integrum. Honorius III. Archiepiscopo et Capitulo Bracharensi. Coram felicis memoriae I. Papa praedecessore nostro lite inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Toletanum et te, frater archiepiscope, super primatia solenniter contestata, fuit peremptorius terminus assignatus (Et infra:) Verum, elapso termino constituto, post exspectationem non modicam comparuerunt procuratores vestri; sed, quia, ut dicebant, non attulerant depositiones testium et alia munimenta, dilationem cum instantia postularunt. Postquam vero contra eos interlocuti fuimus super dilatione petita, tandem indulgeri ecclesiae Bracharensi dilationem propter instructionem causae per auxilium restitutionis in integrum postularunt, exhibentes super hoc ex parte vestra speciale mandatum. Nos autem de fratrum nostrorum consilio usque ad octavas Pentecostes proxime futuras per restitutionis beneficium id vobis duximus indulgendum. CAP. VIII. Restituitur minor in eo, quod contraxit vel omisit, si probat exinde se laesum et sit infra tempora restitutionis petendae. Gregorius IX. Constitutus in nostra praesentia magister Guill. pro se ac fratre suo I. canonico Parrosinensi exhibita nobis petitione monstravit, quod eis in minori constitutis aetate, ac eorum matre, cuius successores exsistunt, rebus humanis exempta, quondam Guil. pater ipsorum quasdam possessiones utrique communes quibusdam vendidit pro quadam pecuniae quantitate, ac, ut huiusmodi venditio robur firmitatis haberet, emancipavit eosdem, et fecit eos contractui consentire. Quare supplicavit, ut vel venditionem eandem mandaremus nunciari nullam, vel, quum adhuc exsistant infra tempus ad obtinendum beneficium in integrum restitutionis indultum, et infra annum et diem a tempore contractus ipsis tanquam proximioribus competeret super alia portione ius offerendi emptoribus pretium iuxta municipii Parrosinensis consuetudinem approbatam, quod hactenus omiserunt, dignaremur eis super utroque, quum in hoc non modicum laesi noscantur, et emptoribus portionis eiusdem vel eorum successoribus pretium sint offerre parati, per idem beneficium subvenire. Quocirca mandamus, quatenus, si praemissa inveneritis veritate subnixa, vel venditionem praedictam quoad partem ex successione materna ipsos contingentem nullam nunciare curetis, si in ea debita iuris solennitas est omissa, vel si forsitan intervenerit, et eos laesos esse constiterit, tam super ea, quam super residua portione, dum tamen quod offerunt duxerint faciendum, auctoritate nostra in integrum restituere studeatis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
