# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1728-1740

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1728 to 1.1.1740. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1728

CAP. IX. Restitutio in integrum postulanda est ab ordinario administrationem habente, vel a delegato ab eo, sive haec causa sit specialiter delegata, sive incidat in causa generaliter sibi commissa. Ab ordinario vero administrationem non habente vel a delegato peti non debet, nisi veniat incidenter in causa. Arbiter autem de causa restitutionis non cognoscit, nec potest assumi in maioribus causis. Idem. Causa restitutionis in integrum coram iudicibus ordinariis administrationem habentibus vel delegatis ab eis tractari poterit et finiri, sive hoc ipsis delegatis specialiter demandatum fuerit, sive in commisso eis negotio contingat incidere huiusmodi quaestionem. Delegati vero ab ordinariis, qui administrationem non habent, sed tantummodo facultatem iudicandi, seu arbitri de hac causa cognoscere nequeunt, nisi coram eis mota fuerit incidenter. In matrimoniali quoque, liberali vel criminali causa, quum maiores iudices exigant, arbiter nequit assumi. CAP. X. Restitutio denegata ecclesiae ulterius sibi non conceditur, nisi ex nova causa; restituitur tamen ad appellandum a sententia denegationis. Idem. Beneficio restitutionis in integrum ecclesiae tuae in alio iudicio denegato, restitutio, praeterquam ad appellationem omissam, videtur eidem ecclesiae posse negari, nisi novis defensionibus ad huiusmodi sit beneficium admittenda. TITULUS XLII. DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA. CAP. I. Is, in quem facta est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per rescriptum impetratum contra alienantem. Alexander III. Ex quorundam certa relatione audivimus, quod, quum aliqui viri ecclesiastici de provincia vestra pro prosequenda sua iustitia literas commissionis a nobis impetrant, adversarii eorum, ut mandatum nostrum eludant, antequam literae nostrae ad iudices perveniant, vel etiam postea, priusquam illi citentur ab eis, in vocem appellationis prorumpunt, aut commutationem facientes aliquos in possessionem eorum, de quibus controversiae vertuntur, malitiose inducunt. Nos igitur contra praedictam calliditatem et versutiam pastorali sollicitudine providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si adversarii eorum, inter quos et ipsum super ecclesia controversia est [diutius] agitata pro evacuando nostro mandato taliter appellaverint, aut de possessione, de qua controversia vertitur, commutationem fecerint, vel se malitiose duxerint absentandos, eos qui in possessione praedictae [ecclesiae] se ingesserint, appellatione cessante cogatis sub vestro examine iuris aequitati parere.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
