# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1741-1753

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1741 to 1.1.1753. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1741

CAP. II. Clericus causa mutandi iudicium, non debet recipere cessionem a laico. Gregorius IX. Abbati S. Nicolai et decano Furnensi Morinensis dioecesis. Ex parte scabinorum Hipretis fuit propositum, quod inter laicos eiusdem loci quaestionibus emergentibus, dirimendis per iudicium saeculare, quidam clerici sibi dono vel pretio ab aliquibus laicorum ipsorum cedi faciunt actiones, ut adversarios ad ecclesiasticum forum trahant, et praedam ex huiusmodi commercio assequantur. (Et infra:) Quum igitur cessiones et emptiones litium legitimae prohibeant sanctiones ita, quod iactura causae afficiant illos, qui sibi potentiorum patrocinium taliter advocare praesumunt, et ex eo sint etiam odiosae, quod ex fonte cupiditatis videntur procedere, mandamus, quatenus clericos memoratos a praesumptione huiusmodi per censuram ecclesiasticam compescatis. TITULUS XLIII. DE ARBITRIS. CAP. I. Arbitri sunt in dispari numero assumendi, et, eis discordantibus, statur sententiae maioris partis. Ex concilio Africano. Sane (Et infra: [cf. c. 3. de for. comp. II. 2.]) Si autem ex communi placito episcoporum, inter quos causa versatur, arbitros elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut, si tres elegerint, aut omnium sequantur sententiam, aut duorum. CAP. II. Nullum est arbitrium seu arbitramentum continens peccatum per partes non remissibile. Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Non sine multa necessitate et discrimine corporis sui A. presbyter praesentium lator ad sedem apostolicam fatigatus multiplici nobis querela proposuit, quod, quum in ecclesia sancti Alphridi de N. per manum R. archidiaconi et canonici de Suella personae illius ecclesiae capellanus institutus fuisset, eodem R. mortuo, M. nepos eius, qui sibi in ecclesia iam dicta successit, eundem presbyterum ad maiorem securitatem capellanum ibidem iterum ordinavit, quorum temporibus XXX. annis et ultra capellaniam eiusdem ecclesiae pacifice se asserit tenuisse. Tandem vero idem M. ab eadem ecclesia volens ipsum prebyterum removere, in eum coepit indebitas exactiones exercere, et quidam eius homo circa domum suam egressus violentas manus in eum iniecit, et ipse idem M. nisus est eum circumvenire, ut pro quinque marchis argenti, quas etiam idem M. ei promittebat annuatim nomine pensionis soluturum, praescriptae capellaniae cedere non differret. Praefato vero presbytero nolente eius exsequi voluntatem, praedictus M. tantum dicitur fecisse, quod post multas iniurias et gravamina sibi illata, occupatis omnibus aliis rebus, ab officio et beneficio est spoliatus. Quum autem idem presbyter per te adhuc extra provinciam tuam exsulans de suo beneficio non posset iustitiam obtinere, tandem quia, sicut asserit, multis necessitatibus arctabatur, nec suam ulterius inopiam potuit sustinere, per dolum et fraudem ipsius M. ab eo est sacramentum extortum, ut arbitrium clericorum duorum exinde susciperet et servaret, qui iam dicto M. faventes eidem presbytero praeceperunt, ut quinque marchas ab eodem tantum susciperet, et toti cederet quaestioni. Quoniam igitur non decet te aliquatenus sustinere, ut quod perperam arbitrati sunt debeat incorrectum relinqui, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos clericos moneas studiosius et inducas, ut, si se cognoverint praefati clerici in hac parte tam nequiter arbitratos fuisse iam dictum presbyterum ab observantia iuramenti auctoritate nostra prorsus absolvas, vel, si arbitrium ipsum noveris aequitate subnixum, ad observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
