Latin
1.1.1754 to 1.1.1761
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1754-1761
Not analysed yet
CAP. III. Arbiter assumptus in patrimoniali causa clerici non potest adiudicare rem ecclesiae possidendam, etiam ad vitam clerici. Hoc dicit, et est casus notabilis. Idem Exoniensi Episcopo. Pervenit ad nos, quod quum W. clericus de Calestin in minori esset aetate constitutus, G. de Cal. sororem eiusdem G. clerici duxisset in uxorem, et idem G. fidei interpositione firmavit, quod V. solidos sterlingorum annuatim daret eidem. Unde, quum postea super eisdem V. solidis inter ipsos controversia mota fuisset, in quatuor compromisere personas, quae utique inter se taliter arbitratae fuerunt, quod idem G. decimas proprias, et rusticorum suorum, quas in parochia de Cal. praefatus G. habere dignoscitur, pro V. praetaxatis solidis perciperet annuatim. Unde quoniam huiusmodi arbitrium ecclesiae iam dicti loci posset in posterum perniciosum exsistere, nec memoratus W. aut personae illae, in quibus compromissum fuerat, id ullatenus in ecclesiae damnum facere debuissent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et si ita esse inveneris, praenominatum G. diligenter commoneas, et ecclesiastica districtione compellas, ut ecclesiae, cuius est parochianus, praelibatas decimas omni occasione et appellatione remota liberas omnino dimittat, nec sibi occasione huiusmodi aliquid ulterius vendicare praesumat. Clericum vero supra dictum moneas, ut cum eodem G. amicabiliter pacificeque studeat convenire. CAP. IV. In mulierem singularem tanquam in arbitratricem compromitti non potest; secus si mulier habet alias iurisdictionem de iure communi vel consuetudine. Nam tunc etiam super rebus temporalibus ecclesiae potest in eam valide compromitti. H. d. clare. Innocentius III. Cancellario et Magistro Loth. Canonico Parisiensi. Dilecti filii abbas et conventus de Scarduna Cisterciensis ordinis sua nobis querela monstrarunt, quod, quum inter eos ex una parte, ac dilectos filios Hospitalarios de Ceresiers Senonensis dioecesis ex altera super usuario cuiusdam nemoris in Oscha, quod dicitur Fagetum, et territorio vallis Morini quaestio verteretur, in carissimam in Christo filiam A. reginam Francorum illustrem fuit compromissum utrinque, quae, auditis hinc inde propositis, et causae meritis plenius intellectis, de plurimorum episcoporum et aliorum virorum prudentum consilio arbitrium duxit per diffinitivam sententiam promulgandum, et redactum in scripto proprio et episcoporum, qui interfuerunt, fecit firmari sigillis; contra cuius sententiam Hospitalarii temere venire non timent. Quamvis autem secundum regulam iuris civilis feminae a huiusmodi publicis officiis sint remotae, et alibi dicatur, quod, licet summae opinionis et optime constitutae exsistant, si arbitrium in se susceperint, vel si patronae inter libertos suos interposuerint audientiam, ab omni sint iudiciali examine separandae, ut ex earum prolatione nulla poena adversus iustos earum comtemptores, nullaque pacti exceptio habeatur; quia tamen iuxta consuetudinem approbatam, quae pro lege servatur, in partibus Gallicanis huiusmodi feminae praecellentes in subditos suos ordinariam iurisdictionem habere noscuntur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos Hospitalarios, ut arbitrium ipsum, praesertim quum episcoporum fuerit praesentia et consilio roboratum, sicut sine pravitate provide latum est, et ab utraque parte sponte receptum, observent, monere ac inducere procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per poenam in compromisso statutam appellatione postposita compellatis. [Testes autem etc. Dat. Lat. II. Non. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]