# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.177-183

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.177 to 1.1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.177

Per literas apostolicas, de hac constitutione mentionem non facientes, non potest quis trahi ultra duas diaetas extra suam dioecesim nisi de consensu partium literae fuerint impetratae. Hoc dicit usque ad § Sunt et alii. � § 1. Non valent literae, ad lites impetratae, sine speciali mandato domini, nisi impetrentur per coniunctam personam. h. d. Idem in concilio generali. Nonnulli gratia sedis apostolicae abutentes, literas eius ad remotos iudices impetrare nituntur, ut reus fatigatus laboribus et expensis liti cedere vel importunitatem actoris redimere compellatur. Quum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat, quas iuris observantia interdicit, statuimus, ne quis ultra duas diaetas extra suam dioecesim per literas apostolicas ad iudicium trahi possit, nisi de assensu partium fuerint impetratae, vel expressam de hac constitutione fecerint mentionem. § 1. Sunt et alii, qui se ad novum genus mercimonii convertentes, velut sopitas possint suscitare querelas vel novas immittere quaestiones, fingunt causas, super quibus a sede apostolica literas impetrant absque dominorum mandato, quae vel reo, ne propter eas laborum vel expensarum dispendio molestetur, aut actori, ut per ipsas adversarium indebita molestatione fatiget, venales exponunt. Quum autem lites restringendae sint potius quam laxandae, hac generali constitutione sancimus, ut, si quis super aliqua quaestione de cetero sine speciali mandato domini literas apostolicas impetrare praesumpserit, et literae illae non valeant, et ipse tanquam falsarius puniatur, nisi forte de illis personis exstiterit, a quibus non debet exigi de iure mandatum. CAP. XXIX. Si occasione duorum rescriptorum, unius scilicet in causa principali, alterius in causa appellationis, contenditur, non iudex super principali, sed deputatus super appellatione, cognoscere debet de validitate appellationis. Honorius III. Cantuariensi Archiepiscopo et Coniudicibus suis. Dilectus filius I. Sarracenus clericus exposuit coram nobis, quod, quum Iordanus clericus Dumeliensis ipsum super ecclesia sancti Nicolai Dumeliensis coram vobis auctoritate literarum nostrarum traxisset in causam, ex parte ipsius I. in praesentia vestra fuit excipiendo propositum, quod auctoritate ipsarum literarum non debebat, nec poterat conveniri eo, quod ultra duas diaetas a dioecesi, ubi praedicta ecclesia sita erat, contra statuta concilii generalis, de quo in eisdem literis non fiebat mentio, distabatis. Et quia huiusmodi exceptionem admittere denegantes nihilominus procedebatis in causa, pro eo duntaxat, quod idem I. in Rophensi et Eliensi dioecesi beneficia obtinet, quasi ex hoc ibi domicilium intelligeretur habere, ipse ad nostram audientiam appellavit. Sed vos, eius appellatione contempta, partem alteram mittendam in possessionem eiusdem ecclesiae causa custodiae decrevistis. Quumque idem I. appellationem interpositam prosecutus, ad venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eius collegas nostras super praemissis literas impetrasset, vos, in causa ipsa nihilominus procedentes, eisdem iudicibus, ne in commisso sibi procedant negotio, inhibetis. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, causae supersedeatis eidem, quum non vos, sed dicti iudices cognoscere habeant, ad quos iurisdictio debeat pertinere.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
