# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1782-1788

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1782 to 1.1.1788. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1782

CAP. X. Si per duos electos ad eandem praelaturam in discordia compromittitur in ordinarium, morte alterius compromittentium exspirat compromissum; ordinarius tamen ex potestate ordinaria procedit super iure superstitis, antequam fiat transitus ad aliam electionem. H. d. Honorius III. Archiepiscopo Coloniensi. Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, vacante praepositura sancti Cuniberti in Colonia, canonici eiusdem ecclesiae electioni die praefixa de praeficiendo sibi praeposito discordantes vota sua diviserunt, in duos, quorum unum videlicet H. de Iuliaco, et C. de Lombardia. Quumque postmodum tractaretur super electione huiusmodi, et partes essent in tua praesentia constitutae, in te demum super hoc fide praestita compromittere curaverunt, qui causae meritis diligenter inspectis et cognitis ad proferendam diffinitivam sententiam diem ipsis consentientibus praefixisti. Interim vero praefato H. ab una parte electo sublato de medio, supradictis canonicis inhibere curasti, ne tua pendente sententia procederetur ab ipsis ad electionem aliam faciendam, quorum quidam nihilominus B. de Ahrberch Coloniensem canonicum elegerunt. Die igitur, quo sententia proferri debuit, in tua praesentia partibus constitutis, et praefato C., ut diffinitivam proferres sententiam, postulante, dictus B. e contrario allegavit, quod procedere ulterius non deberes. Quapropter tibi, edoceri a nobis humiliter postulanti, breviter respondemus, quod, licet arbitrium sit finitum per mortem ipsius H., prius tamen de primae electionis meritis debuisti cognoscere, quam processus fieret ad secundam. Nam si forte dictus C., qui est superstes, in electione ius habet, de qua compromissio facta fuit in te, electionem secundam constat penitus non valere [XIV. Kal. Iul. Ao. II. 1218.] CAP. XI. Arbiter post rem iudicatam super discordiis novis assumptus, non potest per suum arbitrium sententiam immutare, etiamsi de componendo inter partes mandatum acceperit a Papa. Idem Electo et Abbati sancti Zenonis et C. Canonico Veronensi.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
