# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1789-1793

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.1789 to 1.1.1793. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.1789

Exposita nobis dilecti filii O. Feltrensis et Belvensis electi petitio continebat, quod, quum causa, quae quondam inter bonae memoriae antecessorem suum ex parte una, et cives Tervisinos ex altera super districtu et iurisdictione ac rebus aliis vertebatur, per sententiam venerabilis fratris nostri Hostiensis episcopi tunc apostolicae sedis legati fuerit terminata, et ipsius antecessor electi adiudicata sibi per legatum eundem diu pacifice possedisset, ipse nihilominus, habito tandem capitulorum suorum assensu in praeiudicium ecclesiarum suarum tandem super quibusdam discordiis, quae hinc inde videbantur exortae, in nobilem virum ducem Venetorum tanquam in arbitrum cum parte altera compromisit, qui veniens contra eandem sententiam auctoritate apostolica confirmatam, super rebus iudicatis ab eodem legato adversus praedictas ecclesias aequitate postposita iniquum arbitrium promulgavit. Licet autem eidem duci literas nostras miserimus, ut ad componendum inter partes laborare deberet, quum tamen intentionis nostrae non fuerit immutare sententiam ipsam, vel sopitas per eam querimonias suscitare, discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus, praefatis literis non obstantibus, quicquid per praenominati ducis arbitrium contra ipsius legati sententiam inveneritis esse factum, in irritum revocetis, ei districtius inhibentes, ne ulterius in compromisso procedat, et eundem ad restitutionem obsidum et cuiusdam castri occasione illius compromissi sibi datorum, ut ipsius arbitrium servaretur, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes. [Dat. Reate VIII. Id. Sept. Ao. X. 1225.] CAP. XII. Non valet compromissum factum in duos sive plures, hoc adiecto, ut in casu discordiae eligatur tertius per eosdem vel alios. H. d. Gregorius IX. Decano et Magistro P. Canonico S. Petri Atrebatensis dioecesis. Innotuit nobis Guilielmo laico conquerente, quod, quum O. laicus ipsum super quadam summa pecuniae coram iudicibus auctoritate apostolica convenisset, tandem fuit a partibus in duos arbitros compromissum, sic tamen, quod, si illi duo adinvicem discordarent, tertium adderent iudices nominati, retenta penes se compellendi partes ad observandum arbitrium per dictos arbitros promulgandum nihilominus potestate. Quumque tertius arbiter a iudicibus praedictis electus cum altero duorum ipsum parti alteri condemnasset, idem, ex eo sentiens se a saepedictis iudicibus gravari, quod ipsum ad observantiam huiusmodi arbitrii compellebant, nostram appellavit audientiam; sed ipsi apellatione contempta excommunicationis tulerunt sententiam in eundem. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, quum legali sit provisione statutum, ut compromissum de incerta persona in arbitrium assumenda non teneat, dictam excommunicationis sententiam denuncietis penitus nullam esse.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
