Latin
1.1.1794 to 1.1.1802
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1794-1802
Not analysed yet
CAP. XIII. Valet compromissum factum in unum, vel in plures, ut ipsi per se causam definiant, vel per alios, quos ipsi elegerint. H. d. secundum intellectum, quem sensit gloss. hic, et Innocentius in capite praecedenti, qui placet mihi. Panorm. Idem Abbatissae et Conventui Iotrensi. Quum a nobis petitur (Et infra:) Ex parte vestra fuit propositum, quod, olim inter vos et Senonensem archiepiscopum quaestione suborta, super eo, quod idem archiepiscopus, asserens monasterium vestrum metropolitico iure sibi subesse, procurationes et res alias exigebat a vobis, tandem in R. sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, a partibus concorditer compromisso, et promisso sub certa poena, quod arbitrio seu ordinationi eiusdem, vel duorum mediatorum, quos idem super hoc deputaret, praecise parerent, magister P. capellanus noster, et I. archidiaconus Senonensis mediatores ab eodem super hoc deputati legato, ordinando et diffiniendo causam huiusmodi terminaverunt. Nos igitur quod per praedictos mediatores super hoc actum est auctoritate apostolica confirmamus. CAP. XIV. Compromissum ante sententiam latam finitur morte alterius compromittentium; unde non transit in heredes compromittentium, nisi de eis sit cautum in compromisso. Hoc dicit comprehendendo mentem capituli. Idem. Compromissum non extenditur in compromittentis heredes, si de ipsis non caveatur ibidem. FINIS LIBRI PRIMI.