# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.192-199

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.192 to 1.1.199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.192

CAP. XXXII. Receptus per literas apostolicas, licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae. Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi. In nostra proposuisti praesentia, quod nonnulli clerici a sede apostolica plures literas, non tamen alias de aliis mentionem facientes, impetrant fraudulenter, ut in pluribus ecclesiis admittantur, sicque aliquando in aliis recepti, licet nondum in eis ecclesiasticum beneficium sint assecuti, alias ecclesias super receptione sua nihilominus impetunt et molestant. (Et infra:) Mandamus, quatenus eos clericos ecclesiis, in quibus recepti sunt, faciens esse contentos, non permittas alias ab eis occasione literarum huiusmodi molestari, nisi de receptione forte sua expressam fecerint mentionem. CAP. XXXIII. Non valet rescriptum, quod procurator revocatus et de hoc certificatus extra iudicium impetravit; secus tamen, si in iudicio, dummodo revocatio ad notitiam adversarii vel iudicis non pervenerit. Hoc dicit secundum lecturam magis communem. Idem Episcopo Silvanectensi, et Abbati Caroliloci. Ex parte decani et capituli Laudunensis fuit propositum, quod, quum ipsi auctoritate apostolicae indulgentiae in nobilem virum I. excommunicationis sententiam protulissent, procuratoribus partium propter hoc ad sedem apostolicam accedentibus, et lite super diversis articulis contestata, nos causam vobis commisimus terminandam, hoc adiecto, ut non obstarent literae praeter assensum partium impetratae. Dictus autem nobilis citatus proposuit, quod per illas literas procedendum non erat ex eo, quod V., qui easdem literas impetraverat, falsus exstiterat procurator, quum ipse ante impetrationem literarum ipsarum, propter suspicionem, quam contra eundem conceperat, mandatum sibi traditum revocasset. Eis igitur proponentibus ex adverso, quod ad nos vel ad ipsos huiusmodi revocatio non pervenit, vos, quod deberetis per literas ipsas procedere, per quandam interlocutoriam protulistis. (Et infra:) Petente itaque procuratore ipsorum, ut inspiceretis praedictam indulgentiam, procurator ipsius nobilis ex adverso respondit, quod non erat per iam dictas literas procedendum, exhibens alias quasdam posterius impetratas, inter alia continentes, ut, si de partium voluntate procederet, causam terminaretis eandem; alioquin ipsam sufficienter instructam remitteretis ad sedis apostolicae examen cum indulgentia memorata. Quas literas ipsi ex eo non valere dicebant, quia per eundem V. et post revocationem mandati fuerant impetratae. Quia vero iuxta generalis statuta concilii apostolicae literae, quas sine speciali mandato domini quis impetrat, valere non debent, nisi sit de illis personis, a quibus non est exigendum de iure mandatum, mandamus, quatenus, si revocatio mandati ad procuratorem pervenit, quum minus valere debeant literae, quae impetrantur ab illo, a quo mandatum dominus revocavit, in negotio iuxta priorum continentiam literarum, non obstantibus posterioribus, procedatis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
